Bernoulli, Johann I an Isink, Adam Menson (1709.06.24)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Isink, Adam Menson, 1668-1727 |
Ort | Basel |
Datum | 1709.06.24 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.103-104 |
Fussnote | Siegel mit Palmzweig, Zykloide und Hündlein |
Adamo Mensoni Isinck
Amico suo incomparabili
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Quid causae est, mi Amicissime Isingi! quod a longo adeo tempore, nihil litterarum abs Te viderim, cum tamen unum atque alterum mihi scribendi copiam habueris. Significabas mihi obitum luctuosissimum et, si cuiquam, mihi certe acerbissimum communis nostri Amici Braunii Viri incomparabilis et stupendae Eruditionis. Nuncio hoc ingratissimo accepto Tibi protinus respondebam, et responsioni adjeci litteras ad Virgines Verbolt, quibus justum arctum dolorem cum delatione nostri cultus et officiorum testabamur. Jam equidem ignoro num litteras istas acceperis. Parentatum est abs Te haud dubie Beato defuncto, uti significaveras, orationem illam Tuam funebrem mihi quaeso transmittas, commoda prima occasione, quam forte Tibi suppeditabit hic qui hasce ad Te deferet; Is meus est cognatus, Juris utriusque Candidatus Vir Juvenis optimi ingenii et ejus indolis qua se quibuslibet facile commendabit, ut ipse experieris si Groningam usque excurrerit, Teque alloquendi copiam habuerit; adeo ut eum multis Tibi commendare nolim, sufficit si dicam, me quicquid ei ex mea commendatione feceris in acceptorum beneficiorum Tabellam relaturum. Ad Batavos se contulit ut quid in pacificatione (quae autem nunc in spongiam incubuit) curiosi perageretur coram videret, et inprimis etiam ut Viris Eruditis et Celebribus innotescendi occasionem nancisceretur; Cum sit Juris-Consultus non ingratum ipsi feceris, si ad Cl. Pagenstecherum eum deduci curaveris. Caeterum quid novi in vestra Academia nunc quidem ex quo eam deserui et tot jam Professores alii vitam cum morte commutarunt peragatur libenter intelligere vellem. Quid? nullus ne adhuc mihi substitutus est mathematicus? En hic Dissertationem aliquam Juridico-Mathematicam a Fratris mei secundi Filio compositam,[1] qui quondam fuit Tuus Discipulus,[2] Tu qui utramque materiam pro ingenii Tui quo polles acumine abunde intelligis, judicabis annon successor meus esse queat. Si quaedam spes pro ea re affulgeret, posses cum Tuo Avunculo Ampliss. Consule (cui cultum et salutem oficiosissimam a me delatam cupio) aliisque Viris ad quos pertinet de ea agere, Tua addita commendatione, quae plurimum ponderis haberet. Moliuntur Leydenses de novo, ut me obtineant Professorem Matheseos, sed superandae erunt difficultates immensae, non tam Leydensibus me vocare volentibus, quam mihi acceptare desideraturo; Plura de hac re impraesentiarum[3] certas ob causas non scribo, mentem meam alia vice magis aperiam. Interim Vale Amicorum Optime et me quod facis amare perge.
Dabam Basileae a. d. XXIV. Junj MDCCIX.
Uxor mea et Ego Te Tuamque Charissimam Tori sociam plurimum salvere jubemus, rogamusque pariter ut nostris verbis plurimam salutem dicas Virginibus Verbolt; quas epistolam meam ad illas datam ob Venerandi Parentis obitum accepisse non dubito; rogabam Te ut ab illis peteres pro me Tomum alterum Selectorum sacrorum, opera enim Brauniana quominus completa habeam hoc unum mihi deest: quod si ipsis nullum superest exemplar, compara quaeso aliunde, refundam pretium lubentissime.
Monsieur Isinck,
tres Celebre Professeur de l'
Eloquence et de l'Histoire à Groningue
Par Mr. et Amy
que Dieu conduise
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz