Iselin, Jacob Christoph an Bernoulli, Johann I (1709.06.12)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Iselin, Jakob Christoph, 1681-1737 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Basel |
Datum | 1709.06.12 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: VB M 14 IV:Bl.303 |
Fussnote | Entwurf |
Clar. Vir. Coll. Conjunct.
Audio Te hodie ad Illustrem Abbatem Bignonium exarare litteras. Id spem facit, me justo honestoque desiderio Cons. Hombergii, mei nuper Collega Marburgensis adjuvante humantitate tua posse satisfacere, quod quale sit, ex fragmento ejus ad me epistolae cognosces. Ecce vero illud: Accepi, Te etc. Aequum peti haud arbitror Te ambigere, Virorum Clarissime, atque litteratum et diligentissimum Virum litterarum in paucis isto tempore Principi non sine idonea ratione velle innotescere. Atque utinam ipse, quemadmodum petit, hujus Eum voti damnare, deque Ejus studiis cum Illustrissimo Abbate coram colloqui possem![1] Non amicissimi solum mei honestae ambitioni consultum foret, sed multo etiam magis meis emolumentis atque incredibili cuidam, cujus Tu mihi ipse Testis es, Ejus Celeberrimi Viri propius colendi noscendique desiderio. Quod cum tempora nondum hactenus patiantur, meas quidem vices, cui tam praestans bonum e manibus eripitur, valde doleo, ceterum hac me cogitatione solor, quod saltem Hombergio meo nihil quicquam eapropter decedere, immo potius plurimum accessurum prospicio, quando Tu Vir Clarissime, qua es cum in ceteros omnes, tum in me praecipue humanitate non gravaberis Illum Excellentissimum Bignonium de auctore Parergorum sacrorum, deque Ejus erga Ipsum affectu atque observantia certiorem facere. Sic efficies, ut, quod ego isto ipso tempore accepturum me a Te beneficium sperabam, ut veluti praesens Ill. Abbati cultum praestiturus, a Te commendarer, id Is accipiat pro me, qui mihi post Te aliosque paucos est carissimus, cuique nihil est commodorum meorum, quod []non lubentissimo animo concederem. Plura de Eo et de reliquis Illis Hassis Professoribus ex hoc, quem ad Te mitto, Indice, si quidem tanti rem esse putabis, Ampl. Ille atque Exc. Vir cognoscet.
Vale, et fave porro Tui studiosissimo Iselio.
Ex Musaeo, prid. Id. Jun. 1709.
Obsecro Te Vir Celeberrime, numquid aegre laturum Exc. Bignonium putas, si exemplar nuperae meae tumultuariae Diss.[2] simul cum ceteris, quos ad Ipsum per Hoeggeros mittes, acciperet? Si haec, quae ob incredibile[m] Festinationem meam subitamque consilii nostri commutationem plane impolita protrusa est in publicum, minus digna Tanto Viro sit, fortassis seque[n]tes ampliori otio concinnatae veniam ab Illo facilius impetrabunt.
Fussnoten
- ↑ Homberg an Iselin
- ↑ Iselin, Jacob Christoph, Dissertationis academicae qua aeternitas mundi argumentis historicis confutatur, partem I. artium novitatem demonstrare incipientem ... philosophorum ordinis praeside Iac. Christophoro Iselio ... ad d. 21. Maii 1709 propugnabit Petrus Ryhinerus , Bas. Magist. Cand.
Zurück zur gesamten Korrespondenz