Bernoulli, Johann I an Noodt, Gerard (1709.06.05)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Noodt, Gerard, 1647-1725 |
Ort | Basel |
Datum | 1709.06.05 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Philadelphia |
Fussnote | Original 1962 erworben durch Hist. Society of Pennsylvania, Philadelphia USA |
Viro Celeberrimo
Gerardo Noodt
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Perculit me mirifice inexpectatus nuncius de obitu optimi Viri Burcheri De Volder, mathematici et Philosophi incomparabilis; amici mei desideratissimi; ingratum non minus fuit nuper intelligere simile fatum Braunii, Theologi consummatissimi, cujus jacturam si quisquam alius ego certe vel maxime sentio; nosti enim quanta ejus de me merita fuerint et quam arcta nobis intercesserit necessitudo. Sic itaque intra quadrimestre duos amitto amicus in Belgio, sed amicos tales quibus (se Te Vir Cl. excipiam) pares nullos nec hic et alibi habeo. Quod ad successorem attinet Voldero substituendo, vereor ut faute invenias qui tanti viri vices suppleat. Quisquis sit qui succedet sustinebit profecto gravem provinciam, si id tantum efficere velit ut ne cum defuncto jam omne studium philosophicum et mathematicum in vestra academia concidisse et emori dicatur: quod vero de me cogitatis qui lacunam istam adimpleat, id benevolentiae potius vestrae quam meritis quibusam meis attribuo; ideoque tenuitatis meae conscius et Antecessoris forma territus, ab ejusmodi statione amplectenda abstinendum mihi censerem, nisi quod in me desideratur id eadem vestra benevolentia magno et generoso animo vix suppleturos sperarem. Non igitur sola imbecillitas mea sed aliae sunt rationes (quas non aegre diminaveris) quae me quo minus statim annuam supensum tenent et ambiguum quid sim facturus: si solus essem, si coelebs, si viduus et ἄτεκνος, si nulla mihi hic essent bona et mobilia et immobilia certe quin protinus ambabus ulnis amplecterer oblatum, ne manum quidem verterim: Verum hic in patria dego ubi paterna bona defuncto non ita pridem patre meo, jam a memet ipso sunt administranda, habeo uxorem, liberos et familiam, post adventum nostrum emi domum quam ex fundamentis extrui curavi non sine multis et magnis sumtibus; jam bis mutavimus domicilium longo et fatigante itinere in Belgium primo, deinde ex eo rursus in patriam suscepto; bis quoque supellectilem nostram caeterasque res domesticas (quae convasari non poterant) divendere coacti magno nostro damno et dispendio; nunc vixdum patriam ingressi, otio et tranquillitate fruituri ut sperabamus, post tot exantlatos labores, inter amplexus parentum et consanguineorum; ecce jam tertium nostros transferre lares jubemur; quid bone Deus! tandem fiet de nobis, ubinam terrarum vivendi finem reperiam? Te mi Vir Optime, meo loco constitutum volo, quid ageres? Tuo uti volo consilio; nihil hactenus determinavi, nihil decrevi, anceps est animus, nemini adhuc imo nequidem uxori quicquam de hac re revelavi, nollem enim ipsi incutere terrorem priusquam necesse sit. Interim si forte in fatis fuerit ut ad Vos me conferam, libentius ex Te intelligere vellem quas conditiones mihi sint sperandae, absit enim a me ut eas ipse praescribam: hoc tantum considerandum propono, quod deserui stationem Groninganam cum salario annuo 1500 flor. qui Groningae ubi vili vivitur pretio plus valent quam bis mille flor. in alio quovis Belgii loco expendendi. Nosti etiam sine dubio quas conditiones ab Ultrajectinis oblatas repudiaverim; etsi tum temporis in Batavis adhuc agerem, ubi magna et operosa mutatione non opus fuisset: Ea igitur qua ex aequitate facile judicabis, mihi vitio verti non posse si me hinc dimoveri non patiar, nisi evidentissimum videam commotum lautasque adeo conditiones, ut operae pretium sit, natale solum cum peregrino commutare, patriamque ut ita dicam in perpetuum ejurare ea quippe nunc iterum relicta facile ipse conjicies, nullam mihi de ea re visenda spem superesse quod utique res est non levis momenti, quid si enim paulo post morerer, quid de vidua, quid de liberis meis fieret? redirent-ne in patriam? Sed quis sumtus subministraret, quis resarciret detrimentum ex domo et bonis caeteris utcunque hic divenditis postea vero charo iterum emendis idque iteratis vicibus oriundum, quod quantum sit jam bis expertus sum, quis denique dissipata sit maxima bonorum parte, honestam illis suppeditaret sustentationem aut saltem aliquod adminiculum an non caetera ne memorem, quae ex longa hac et taediosa peregrinatione ex temporis forte et sanitatis jactura oriuntur incommoda: De hisce et aliis quae Tua sit sententia postquam mature omnia perpenderis lubentissime equidem abs Te audiverim; ut enim hic candide aperio difficultates meas ita vicissim Tua deposco consilia tanquam ab amico et Patrono in quo omnem meam fiduciam colloco: olim Tuam humanitatem expertus, spero nec nunc Te mihi defuturum; sed ita quaeso Te gere, quasi is esses qui ego sum, et quid tum facturus esses mihi bona fide significa. Quod superest vale Vir Clarissime et me ut soles amare perge.
Dabam Basileae a. d. V. Jun. MDCCIX.
P. S. Novi certe Cl. Hermannum Boerhaven de re medica praeclare meritum, cujus studium et opera in tractanda medicina per regulas Geometricas, dudum ad aures nostras pervenit. Eum nuper defuncto Cl. Hottono surrogatum accepi, quam spartam ut diu sospes et salvus exornare queat, est quod ei ex animo apprecor. Quod opus Borellianum recudi curet, libenter audio; forte illustrabit suis animadversionibus acutiusque reddet novis inventis, multum enim deest quominus omni numero sit perfectum quae quondam ego vix merentur de motu musculorum[1] meditatus, ut huic operi inserantur, utpote tantum juvenilis fructus, si ea tamen luminandi tempus suppeteret, possem alia suggerere et profundiora et scitu digniora.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz