Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.01.27)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.01.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 27*
Fussnote




File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime.

Quod minus prospere per aliquod tempus valueris revera doleo, faxit Deus ut molestiae quae Te fatigant cum ipso frigore secedant; passi sumus nunc per tres septimanas frigus excessivum, ita quidem ut Lacus noster[1] glacie obductus sit totus, nunc autem Deo sit Laus recessit, durante intenso frigoris gradu apud nos passim grassabantur Pleuritides notae, et verae, febres catarrhales, Rheumatismi[2], alijque morbi, quorum praesertim priores, multos humo condiderunt; nunquam etiam antehac memini Mercurium in Barometro tantum ascendisse, quantum factum fuit maximo durante frigoris gradu, en enim 19. hujus mensis die ad 26 poll. 10½ lineas parisinas[3] ascendit, quem effectum condensati a frigore aëris Elasticitati adauctae partim adscribo, idem sine dubio apud Vos phaenomenon observavistis. Ad Ill.mum Abbatem Bignonium jam misit Frater meus fasciculum,[4] idque per manus Cel.mi Stehelini, qui forsitan adhuc in ipsius manibus versatur, quem si una cum Tuis rebus transmittere dignareris, gratissimum ipsi foret: ab eodem Viro Ill.mo nuperrime Literas accepi,[5] in quibus mentionem facit Prodromi mei Agrostographici,[6] quem ultra meritum extollit; Iunctae insimul erant Literae ab Ill.ri Fontenellio,[7] qui mentionem fecit File icon.gif dissertatiunculae de Stratis montium,[8] quam Tu quoque legisti, hanc in commentarijs Academiae Regiae percensere promittit, prout et Prodromum Agrostographicum:[9] pro omnibus Hisce Fautor Honoratissime, scilicet Tibi debitis, gratias habeo maximas, et nunquam intermorituras. Maxime me angit mutatum Te adeundi consilium, quod certe non mei causa factum est sed, prout dixi, ex fremente suasu meorum Patruorum, quibus, utut Liberum mihi sit ejus rei arbitrium, adhuc quodammodo obsecundare cogor. Nunc fracto Sectiones Conicas, juxta Sturmium,[10] cum nullus alius Author ad manus meas sit, sed quanto cum labore, dicere revera non possem; videbo tamen et conabor, ut evadam, si quae mihi ex ditissimo tuo penu largiri dignaberis consilia, haud parum levabis laborantem. Quoad Cespites nostros certum hoc est, eos effodi, et ad usum praeparari posse multo minori pretio, quam vero lignum haberi potest; haec nunc res Ampliss.mum magistratum nostrum exercet, videbimus an consilijs ejus placeat thesaurus oblatus; praecipue cum haec terra, nec foenum nec sylvas, nec alium quemvis usum praestet: videbo ut utriusque speciei aliqua quantitate cistulam aliquam repleam, eandemque Tibi sine Tuo impendio transmittam, interim avidus scriptum de Turffis fractandis ex Belgio expecto.[11]

En inclusas Fratris mei;[12] Ex quibus animum suum pluribus intelliges; ambit ille stationem Botanicam Lugduni Batavorum, novimus uterque potentem Nominis Tui ut per integrum Orbem Literarium, ita praecipue per Belgium, famam, hinc File icon.gif auxiliares ipsi manus praebere Tibi difficile non erit, quod ipsi mihi praestabis, aërem ille peregrinum, prout et ego, prae Tigurino vel maxime extollit.

Illud vel maxime praeterire non possum, quod durante maximo frigoris gradu observavi phaenomenon curiosissimum. Condensatos in glaciem in orbibus vitreis vapores varias ob oculos ponere figuras, Muscorum, arbuscularum, aliarumve rerum nosti, vidi ego tamen in orbibus maxime vaporibus condensatis veluti tomento obsitis parallelepipeda Hexagona, quaedam regularissima, unius duarumve Linearum in diametro, haec varium invicem obtinebant situm, quaedam ad perpendiculum erecta, alia ad planum orbis vitrei inclinata, pleraque eidem plano parallela. Phaenomenon hoc credo explicatu valde difficile, quod tamen haud parum conferret ad explicandam crystallorum genesin, siquidem haec ipsa plana Hexagona repraesentant columnam crystallinam per transversum sectam. His autem vale Vir Celeberrime, et favere perge Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Iohanni Scheuchzero D.ri dicto Philippo[13].

Tiguri Raptim. d. 27. Ian. 1709.


Fussnoten

  1. Der Zürichsee.
  2. Im Manuskript steht "Rheumatisimi".
  3. "poll." = polices. 1 Polix = 1 pouce = 1 Zoll entspricht 2,707 cm. 1 linea parisina = 1 Pariser Linie entspricht 2,256 cm. Hier ist also von einem Barometerstand in Folge der Kälte von ca. 72,75 cm die Rede.
  4. Es enthielt ein Exemplar der von Johann Jakob Scheuchzer herausgegebenen Nova literaria Helvetica pro 1707, 1708, Tiguri (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeier) 1709.
  5. Jean-Paul Bignon an Johannes Scheuchzer von 1708.12.31 (ZB Zürich, Ms H 346, pp. 25-28).
  6. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  7. Dieser Brief von Bernard le Bovier de Fontenelle an Johannes Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.
  8. Scheuchzer, Johannes, De montium structura, 1708. Diese Handschrift ist enthalten in Scheuchzer, Johann Jakob, Oreographia Helvetica (ZB Zürich, Ms. H 92). Siehe dazu den Kommentar im Brief von 1707.09.18.
  9. In den Hist. Paris 1708 (1709), pp. 30-33 findet sich ein von Fontenelle verfasstes Resümee der von Johannes Scheuchzer an die Pariser Académie des sciences eingesandten Arbeit De montium structura. Zu dieser teilweise verfälschenden Zusammenfassung Fontenelles siehe Koch, Margrit, Johann Scheuchzer als Erforscher der Geologie der Alpen, in: Vierteljahrsschrift der Naturforschenden Gesellschaft in Zürich, 97 (1952), pp. 195-196. Die versprochene Rezension von Scheuchzers Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, s. l. [Zürich], 1708, durch Fontenelle wurde bis jetzt nicht aufgefunden.
  10. Sturm, Johann Christoph, Mathesis enucleata, cujus praecipua contenta sub finem praefationis, uno quasi obtutu spectanda, exhibentur, Norimbergae (W. M. Endter) 1689.
  11. Schoock, Martinus, Tractatus de turffis ceu cespitibus bituminosis: Quo multa, ab aliis hactenus aut neglecta, aut minus diligenter examinata, accuratius aliquanto excutiuntur, Groningae (J. Cöllen) 1658.
  12. Mit seinem Brief von 1709.01.26 Brief bittet Johann Jakob Scheuchzer Johann I Bernoulli um Unterstützung bei der Bewerbung auf den durch den Tod von Pieter Hotton in Leiden frei gewordenen Lehrstuhl für Botanik. Der Lehrstuhl wurde schliesslich mit Hermann Boerhaave besetzt.
  13. In der Kaiserlichen Akademie der Naturforscher Leopoldina trug Johannes Scheuchzer den Namen "Philippus II.".


Zurück zur gesamten Korrespondenz