Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.11.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1708.11.03
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.365-366
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberr.me Fautor et Amice pl. honorande

Tres circiter sunt septimanae ex quo fasciculum Tuum quem ad me Tiguro ablegaveras[1] exemplarium de Piscium quaerelis et vindiciis[2] et Fraternae Agrostographico refertum,[3] recte accepi,[4] atque exemplaria tua Dn. Dn. Vallisnieri[5], Jamineau et Brousseau[6] pro Scherardo[7], Bianchi[8], Ramazzini[9] destinata partim cu ravi Venetias et Veronam deferri, partim suum cuique ex Collegis meis tradidi. Cel. Ramazzinus pro eleganti adeo munusculo gratias Tibi agit maximas, atque proprio calamo nunc attestatus fuisset quanti id faciat, nisi decessu Uxoris suae[10], quae nupero die Mercurii diem suum obiit, sensibilem a Deo afflictionem subiisset quae alia ipsum cogitare facit. Cl. Vallisnieri quantum ab eo heri intellexi[11] de accepto suo exemplari quod de piscium quaerelis ipsi tradi jusseras epistola te jam certiorem fecit; amicissimus hic Vir Te ipsi egregiam materiam publicandi praeripuisse qualem et ipse mente dudum jam agitasset; Clariss. Fratris Tui Agrostographiam merito suo multum laudat. Tandem et ego gratias ago ingentes pro eo exemplari quod mihi quoque.[12] File icon.gif Horum omnium prius te certiorem fecissem si modo per tempus licuisset, nunc quia ad cathedram properandum et hujus epistolii filum abrumpo. Vale et Cl. Fratrem a me saluta Celeberrimi Nominis Tui Studiosissimus Hermannus

Patavii die. 3 Novembr. 1708


Fussnoten

  1. Scheuchzer hatte die Sendung laut seiner Notiz von 1708.08.16 am 16. August 1708 versandfertig gemacht.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Piscium querelae et vindiciae, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1708.
  3. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  4. Hermann erhielt das Paket laut seinem Brief an Johannes Scheuchzer von 1708.10.19 am 16. Oktober 1708, also in der Tat ca. drei Wochen vor dem vorliegenden Brief.
  5. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  6. Vertreter eines Handelshauses in Venedig. Vergleiche den Brief von 1708.06.16.
  7. William Sherard (1659-1728).
  8. Vendramino Bianchi (1666- ?), von 1705 bis 1707 venezianischer Resident in Zürich und Graubünden.
  9. Bernardo Ramazzini (1633-1714).
  10. Ramazzini war seit 1665 mit Francesca Righi (?-1708) verheiratet gewesen.
  11. Dieser Brief Vallisneris an Hermann ist nicht erhalten.
  12. Dieser Punkt wurde ergänzt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz