Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1708.09.26)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1708.09.26 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 12, pp. 35-36 |
Fussnote |
Clarissimo atque Eruditissimo Viro
Johanni Scheuchzero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Absentia ab urbe impedivit quominus statim significarem pecuniam pro residuo debiti missam rectissime ad manus meas pervenisse; nunc gratias ago pro promta et accurata solutione, si quid est quo ulterius Tibi inservire queam, jube, et invenies me paratissimum. Quod convalescentia mea (quamvis nondum adeo firmata) Tibi laetitiam creaverit, laetus admodum intellexi atque hinc Tuum erga me animum (quem quidem jam antea cognoveram) plenius percepi. Si quod conjectas verum est, per universam Helvetiam reperiri cespites bituminosos ad ignem alendum idoneos et Belgicis in bonitate non inferiores, habemus nos praesertim Basileenses (quibus ligna jamjam rarescunt et caro stant pretio) de quo nobis gratulemur, neque posthac ligna quasi emendicare a nostris vicinis opus habebimus, siquidem nostra tellus nobis alimenta ignis subministrare possit. Litem vestram de tempore, quod pro exsicatione[1] sua plenaria requirunt cespites ita ut ad usum sint accommodi, dirimere nunc quidem non possum; ea enim curiositas me quanquam per decennium in Batavis agentem nunquam invasit, interim prima occasione qua in Belgium scribam sciscitari quod petis haud omittam, atque quod inde obtinuero responsum Tecum sine mora communicabo. Tu vero vale et pro more Tuo me amare perge.
Dabam Basileae a. d. XXVI. Septemb. MDCCVIII.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "excicatione".
Zurück zur gesamten Korrespondenz