Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1708.07.07)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padua
Datum 1708.07.07
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.12*
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Viro Ingeniosissimo et Celeberrimo

Joanni Bernoulli Math. P. P.

Jacobus Hermanus S. P. D.

Maxima cum voluptate Tuas quibus me dignatus es literas, Celeberrime Vir, legi atque perlegi; in iis enim antiquum Tuum candorem et prolixam erga me benevolentiam non dubiis ex indiciis perspexi, de quibus sicut nullam dubitandi occasionem unquam accepi, ita ne minimum quidem de iis subnatum mihi est dubium. Pro benevola gratulatione qua professionis meae auspicia felicemque successum prosequi voluisti gratias ago maximas, Tibique ex animo vicissim gratulor quod Decanatum philosophiae non tantum summo cum applausu administraveris verum prospera cum valetudine deposueris, Deumque precor ut Te nobis et solidioribus scientiis quam diutissime conservet, Teque suo tempore amplioribus dignitatibus ornet. Cel. Fardella gratias Tibi agit maximas pro officiosa salutatione meque rogabit ut Tibi cultum suum et officia deferendo, certiorem Te redderem de summa sua Meritorum Tuorum Veneratione. Is sane eodem fere modo erga me se gerere solet ac Celeberr. Braunius Tui respectu se gerere est solitus meamque causam omnibus occasionibus fortiter tuetur. Nullos tamen Invidorum insultus apertos adhuc expertus sum, quod si tamen tale quid vel semel accideret, spero me per Dei gratiam satis virium habiturum ad eosdem in Autores suos retorquendos. Ab initio equidem antequam File icon.gif Professionis munia subiissem, nonnullos male habere videbatur quod Juvenis adeo qualis ego ad Cathedram quam Viri summi omni tempore conscendissent admotus esset. Sed labores meos per Dei Clementiam ita sustinui ut quaerelae cessarent, et Excellentissimus Sebastianus Foscareni, primarius tunc Reformator Academiae hujus Patavinae et RPublicae Venetae senator primi ordinis, ante aliquot tempus cum eundem cultus gratia inviserem perhumaniter mihi diceret, Excell.mos Proceres meos labores hactenus exantlatos ita approbare ut nihil plane habeant causae quod eos de mei electione poeniteat, quod juvenilis mea aetas ullum mihi praejudicium afferat. Sic et multis aliis humanissimis expressionibus Suae me Protectionis certiorem reddidit. Cl. Manfredii librum nondum ad Te transmittere potui quod nullam ad id tutam invenirem occasione[m]; hoc ipso autem mane a Johanne Scheuchzero accipio Nob. Verzagliam Basileae tandem appulisse, adeo ut nullus jam dubitem quin exemplar aliquod jam acceperis; et quia Cl. Manfredi a me petiit ut illud quod Tibi erat destinatum mecum retineres usque dum illud reposceret, ad Patrem meum scripsi cui ante aliquot septimanas per Rhetum quendam illud exemplar transmiseram ut eo Casu quo Dn. Verzaglia nondum Basilea[m] pervenisset Tibi redderetur, ut illud exemplar pro me retineret quo alterum quod teneo Dn. Manfredio restituere possem.

Quod circa aequationem hujus mones, verum est Tibique in solidum assentior, ejus nempe constructionem ex Tua Analysi Act. Lips. 1697[1] File icon.gif facili negotio elici potuisse; eaque de re Ampliss. jam Leibnitio aliquid scripsi. Pro transcriptione articuli illius novellarum hebdomadariarum, qui Fatium concernebat quam in deperditis Tuis mecum communicare volebas nihilominus obstrictissimus Tibi sum. Nuperrime P. Antonii Conti Sacerdotis Oratorum et ex Patritia familia Veneta oriundi indultu mensem Febr. anni currentis Novellarum Dn. Bernardi legi ubi ampla extat relatio ineptiarum Fatianarum. Idem P. Conti in rebus Mathematicis atque analysi infinite parvorum non leviter versatus Tuique magnus Admirator mihi retulit se apud Amicum quendam Venetum Joh. Poleni machinam e ligno fabrefactam inspexisse arithmeticis operationibus nempe multiplicationibus et Divisionibus inservientem ejusque successum felicem editis speciminibus vidisse. Schediasmati meo de statione Planetarum[2] Tuam quoque solutionem, qualem me a Te accepisse, ibi testor, inserui; unde Ampl. Leibnitius forsan non aliud ex Te quaesivit quam ut consensum dares ut ea cum meis, typis ederetur. Commentarii Academiae Regiae Parisiensis Amsteredami apud Gerardum Kuyperum imprimantur et nisi fallor septem priores jam anni publici sunt juris, ego pro quatuor primis tomis Ludovico Königio sex florenos vel tres Ludovicos quos vocant albos solvi. Proxima occasione qua Cl. Varignon scribes nuntiabis haud gravate, Dn. Manfredi jam immediate exemplar libri sui ad eum Parisios curasse, eundem Dn. Varignon ut meo nomine cum officiosae salutationis intimatione roges, Te obsecro, ut ille Rev. Patri Reyneae pro exemplare Analyseos suae[3] oblata etiam oportunitate gratias agat, eidemque significet me non solum totum librum maxima cum voluptate esse perlecturum sed epistola quoque aliqua ipsi gratias me acturum. Plura ut vides Charta non fert, quapropter hisce vale et me porro ama.

Patavii d. 7. Julii 1708.

P. S. Nudius tertius Dux Mantuae in hac urbe sine testamento decessit, maxima suorum cum consternatione utpote qui Principis hujus mortem non adeo vicinum esse existimabant. De Panormitana Revolutione[4] nunc non loquor cum ejus jam relationes ad vos pervenisse non dubitem.

Ampliss. Tuum Socerum cum colendiss.ma Tua Uxore, Prudentiss. Fratrem Senatorem[5] ejusque Doctiss. Filium[6], atque alterum Fratrem Pharmacopaeum[7] peritiss. ut meo nomine quam officiosissime salutare digneris etiam atque etiam rogo, neque tamen a hisce exceptum cupio ornatissimum Verzagliam quem pariter salute plurima impertitum cupio.

A Monsieur

Monsieur Bernoulli de l'Academie Royale

des Sciences et Professeur des Mathematiques

tres Celebre etc.

à

Bâle


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. Niklaus Bernoulli d. Ä. (1662-1716). Seit 1706 Mitglied des Kleinen Rates
  6. Nicolaus I Bernoulli
  7. Hieronymus Bernoulli (1669-1760)


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)