Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.06.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1708.06.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 17*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor Optume.

Diu est ex quo nihil Literarum ad Te dedi, nec causa turpis oblivio fuit, nec congenita haud raro negligentia, sed materiae inopia. En mitto nunc Tabulas aeri incisas pro Prodromo meo Agrostographiae Helveticae,[1] itemque tria priora folia, quae heri prelum experta sunt, caetera, ut spero, hac septimana prodibunt; Vereor, ne Tabularum, et Typographici Laboris nitor, ingenium hoc in Specimine breviter demonstratum excedat, an aequis viribus hac in palaestra militem, a Te ipso primum judicium solicito, dein ab alijs, quibus forsitam opusculi principia monstrare Tibi contigerit; persuasus interim sum Chalcographi operam desiderio Tuo satisfacturam.

Nuperrime ab Hermanno nostro Literas accepi,[2] quae nunciant, Verzaliam Bononiensem sese itineri Basileensi accinxisse,[3] ut Tua conversatione, Tuave in rebus Mathematicis ἀκρίβειᾳ per tempus aliquod gaudeat, an nullus hac de re ad Te nuntius pervenerit scire cuperem? Avide interim expecto Instrumentorum[4] Mathematicorum Thecas binas, et Commentarios Academiae Regiae Parisinae, omnia a Te Parisijs accersita;[5] forsitan et de hisce quaedam Tibi nota erunt. Interim rogo Te ut proximis mihi mittas aliud Volumen chartae, quorum Tria jam mihi transmisisti; solutionem differo File icon.gif usque dum res Parisinae advolarint. Tunc singula simul erogare convenientius esse duco; ignosce Vir Amicissime tantae confidentiae. His Interim Vale, et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Johannem Scheuchzerum D.rem

Tiguri d. 17. Junij 1708.


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  2. Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1708.05.19.
  3. Giuseppe Verzaglia (1669-1728) war von Johann I Bernoulli zur mathematischen Weiterbildung in sein Haus nach Basel eingeladen worden. Vgl. Nagel, Fritz, Johann Bernoulli und Giuseppe Verzaglia. Monstrum Italicum aut Basiliense, in: Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde, 91 (1991), pp. 83-105.
  4. Im Manuskript steht "Intrumentorum".
  5. Die Bestellung von drei "étuis de mathematique garnis" und der Mém. Paris 1707 (1708) wurde von Pierre Varignon in Paris besorgt, wie aus dessen Brief an Johann I Bernoulli von 1708.05.08 hervorgeht.


Zurück zur gesamten Korrespondenz