Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1707.11.13)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1707.11.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 6*
Fussnote



File icon.gif Vir Excellentiss.me, Celeberrime, Fautor Honorat.me

Ea que D. O. M. erga me Clementia est, Febriles insultus remisere, ast appetitus dejectus me fatigat, dent tamen Dij meliora. Quod Verzaglia Bononiensis[1] Tuos salutare lares velit, mihi revera gratulor, cum idem mihi dum Bononiae degeram familiarissimus fuerit,[2] nec dubitandum de meo ad vos suscipiendo Itinere, cum plura sint quae idem urgeant; Intricatam Graminum Historiam perficere nunc ceptam mecum ipse constitui,[3] in emendanda Rajana Graminum Methodo[4] nunc laboro, et quae Dei gratia est in tanta rerum confusanea mixtura haud infelicem successum auguror, de Methodi autem correctione Tuum tunc consilium oretenus Te rogabo, quod tanto facilius concedes, quanto propensiorem Tuum erga me animum novi; Spero me hancce materiam intra unius anni decursum absoluturum esse, et hocce cum Specimine, Quid eruditus loquatur Orbis, attendam; Sine erroribus hinc inde File icon.gif irrepentibus, opusque prorsus ab omni labe limatum haud promitto; cum specierum multiplicatio sine adjunctis descriptionibus, et si vel eaedem adsint nimis concisis, et confusaneis, invincibilem quasi obicem ponat; nervos, viresque omnes in auxilium vocasse sufficiat, universalem applausum etiam deesse ijs novi, qui vel limatissima deprompserunt; Si Parisios scribendi occasio se Tibi praeberet Frater meus[5] per me petit ut peteres transmissionem apparatus Instrumentorum Mathematicorum, qualem ego a Hermanno pro 22 Libris Parisinis possideo. His Vale Vir Excell.me, et Favere proporro perge Celeberrimi Nominis Tui Cultori vero perpetuo Johanni Scheuchzero M. D.ri

Tiguri die 13. Novembris 1707. Raptim.

P. S. apparatus longitudinem pedis dimidij adaequat.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "Bononienses".
  2. Johannes Scheuchzer hielt sich in Bologna auf, nachdem er als Sekretär des Grafen Luigi Ferdinando Marsili u. a. die Schweiz und Italien zu wissenschaftlichen Zwecken bereist hatte (Matrikel Basel IV, Nr. 2128). Hier machte er die Bekanntschaft von Giuseppe Verzaglia.
  3. Scheuchzer, Johannes, Agrostographia sive Graminum, juncorum, cyperorum, cyperoidum, iisque affinium historia, Tiguri [Zürich] (H. Bodmer) 1719.
  4. Ray, John, Methodus plantarum emendata et aucta. ... Accedit Methodus graminum, juncorum et cyperorum specialis. ..., Londini [recte Amsterdam] 1703.
  5. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).


Zurück zur gesamten Korrespondenz