Verzaglia, Giuseppe an Bernoulli, Johann I (1707.04.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Verzaglia, Giuseppe, 1669-1728
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Bologna
Datum 1707.04.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 726:Bl.136, 139
Fussnote



File icon.gif Praeclarissimo ac Incomparabili Viro

Ioh. Bernoullio

Amico suo Carissimo

S. P. D.

Ioseph Verzalia.

Ut paucis me expediam humanissime Joh., scias me curiositate quadam motum nunc totum esse in interpraetanda particula illa litterarum tuarum, quas proxime ad me missisti, in qua scribis: pro uno ducato vel duobus Imperialibus hebdomadatim solvend[is] haberi posse (apud vos) hospitium commodum. Nullus enim est ex nostris mercatoribus, qui valorem hunc possit mihi aperi[re]. Opinantibus alijs, "ducatum Imperiale" esse nummum illud aure[um], quod in Germania percuti solet, quodque nos vulgo "Ungarum" appellamus; Alijs vero, idem esse cum Talaro Gallico; et hi quidem putant hos "imperiale", addiunctum, etiam esse ducati, ita ut verba Tua idem sonent ac si scripsisses: "pro uno aut duobus ducatis Imperialibus" haberi etc. Sunt autem alij, qui his verbis a te indicari putant duo monetarum, parum ab invicem discrepantium genera; cum vix credant, (quod facile ego quoque crediderim) disiunctivam hanc tuam "pro uno ducato, vel duobus Imperialibus" tantam differentiam prae se ferre posse, ut dimidio sese excedant membra; quod computum esset valde crassum. Tu si quid intelligas, clarius aperueris, gratissimum mihi erit; id vero ita praestes vellim, ut monetam hanc vestram, ad aliquam quae etiam nobis nota esset redigas, puta ad nummum aureum gallicum "louis d'or" vel aliam Mediolanensem. Id ut facias et qua[m] citissime File icon.gif facias a te peto Doctissime Ioh. causam huiusce meae curiositatis non est, quod aperiam nunc, scies postea, nec forte ingrata Tibi erit.

Caeterum, quod elegantissima Urbis vestrae descriptione me ad vos trahere quodammodo[1] amantissime coneris; agnosco amorem in me tuum, in quo ut verum Tibi fatear, ambitio non mediocris me tangit, dum praecipue alijs litteras tuas legendas reddo: sed superfluum inde mihi est tot externa congerere argumenta. Unum hoc, si res integra mihi foret sufficeret: Basileam Te peperisse, et Te alere. Alij alia sibi habeant; me tantum tui similes, movent; et spe complexuum tuorum, vel in extremas mundi oras convolarem, non loquor ad gratiam mi Bernoulli, id ingenium meum et amicitia nostra longe respuit. Nihil opportunius mihi accideret; si dum rescribes, addes etiam methodum illam [sectandarum potestatum][2] de qua verba feci[sti] cum enim forte inciderit in manus Wallisius, arithmeticam suam infinitorum [3]percurrere est animus: cui cum lucem multam affer[ri] posse hac tua speculatione autumem; hanc a te vehementer peto. De serie Leibnitiana alias, nam haec raptim. Vale, cura valetu[di]nem Tuam, si me amas, aut potius quantum me amas. D. Hermanno salutem a me plurimam. Iterum vale Bernoulli amantissim[e.]

Bononiae XII Kalendas Maij MDCCVII

Ambrogius Argelatus Bibliopola noster a me petit, ut ope tua significar[i] Georgio Konig curem se pluries ad ipsum scripsisse; et scire vellet num ipsi redditae sint litterae, quae duobus circiter ab hinc mensibus illi dedit: ni grave tibi sit id illi significes vellem.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "quoddamodo"
  2. Diese beiden Wörter sind im Manuskriptkaum leserlich. Statt "sectandarum" könnte man vielleicht auch "notandarum" lesen.
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz