Bernoulli, Johann I an Halley, Edmond (1707.04.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Halley, Edmond, 1656-1742
Ort Basel
Datum 1707.04.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.66-67
Fussnote Joh. I B. erhielt kurz vor 1706 08 14 einen weiteren (nicht erhaltenen?) Brief von Halley (Hermann an J.Ch.Fatio 1706 08 14).



Viro Doctrina et meritis Incomparabili

Mathematico summo Edm. Halley

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Puderet sane ad humanissimas Tuas litteras[1] tam sero respondere nisi me excusaret Bibliopolae Amstelodamensis tarditas qua factum ut aureum Tuum libellum[2] (quem videre prius cupiebam quam responderem) ante paucas demum hebdomadas nactus fuerim. Gratias ante omnia ago pro summa Tua erga me benevolentia quam verbis expressisse non contentus munere etiam splendido mihique certe pretiosissimo Lectori atque confirmare voluisti. Hoc unicum doleo nihil me habere Te dignum quod redhostimenti loco reponere possim nisi animum gratum et ad officia paratum.

Quod nunc attinet ad Libellum ipsum, perlustravi eum magna cum voluptate; quantum ego intelligo boni interpretis personam egregie sustinuisti; Id vero me prorsus attonitum habuit, quod Arabicae Linguae ut asseris ignarus ex arabico hanc versionem tam feliciter adornaveris. Tuam Vir Cl. sagacitatem et rerum mathematicarum raram peritiam mirifice hic prodis, nec quispiam facile Te imitabitur; Cassinus fateor Astronomus Parisiensis, aliquid tale praestitit ex sinensium idiomate in Gallicum vertendo,[3] sed hoc quicquid est operis utut in se acutum satis prae Tuo tamen nihili est.

Demeruisti impense remp[ublicam] Mathematicam Tuo labore; omnes quot quot sunt quibus cordi est ut veterum Geometrarum inprimis Apollonii eorum facile Principis opera deperdita luci restituantur, deberent Bibliothecas sollicite excutere, et si quem invenirent codicem Tibi submittere, quem Tu quacunque lingua esset sit exaratus (quae enim abs Te non aeque facile deciphraretur ac Arabica?) Latinitate donares. Ego saltem Parisienses amicos de hac re jam admonui, sic tandem spes erit, ut omnia Apolloniana quorum Papyrus mem[i]nit File icon.gif non tantum ex conjecturis ut fecere Vieta, Snellius, Fermatius alii, sed ex ipsius Auctoris scriptis eruantur et restituantur. Caeterum scholia quae huic de sectione rationis et spatii opusculo passim intertexuisti sunt ingeniosissima, nova quae continent theoremata sunt pulchra, placet prae caeteris quod de parabola invenisti; Datis nimirum positione tribus rectis parabolam tangentibus, et puncto contactus in una, dari etiam puncta contactus in reliquis; item Datis etiam positione quatuor tangentibus sine puncto, dari puncta contactus in omnibus. Quod superest gratulor Tibi Vir Eximie de felicissima Tua detectione regulae centrobaricae Guldini ex Praefatione Pappi;[4] Textus graecus liquidum adeo sensum fundit, modo amfoisma ceu apprime notas reddatur gyrans, et amfoisimòn gyrando genitum, ut mirer Commandinum tam ineptam et puerilem hujus theorematis versionem tradere nobis potuisse,[5] sunt enim ut vere dicam verba et voces praetereaque nihil; oportet sane Commandinum fuisse in staticis imperitissimum. Ex quo vero Tuam legi interpretationem eamque cum ipso Textu graeco contuli, in suspicionem fortissimam adductus fui, quod forte Guldinus hanc praefationem Pappi ex manuscripto aliquo graeco nactus hoc theorema centrobaricum ex ea fuerit expiscatus et postea suum fecerit.[6] Vale Vir Celeberrime mihique Tui nominis Cultori obsequiosissimo fave.

Dabam Basileae a. d. 6 Aprilis MDCCVII

Cum variae jam prodierint phaenomen[orum][7] Eclipsis solaris superioris anni, et hic et alibi totalis observatae, descriptiones quarum plures ad Te pervenisse nullus dubito; hoc opere nunc ne actum agam lubens supersedeo.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Halleys an Johann Bernoulli scheint nicht erhalten zu sein.
  2. [Halley, Edmund, ed.], Apollonii Pergaei De sectione rationis libri duo ex arabico msto latine versi. Accedunt ejusdem De sectione spatii libri duo restituti. Opus analyseos geometricae studiosis apprime utile, Oxford 1706.
  3. [Text folgt]
  4. Zu dieser Frage cf. Bulmer-Thomas, Ivor, Guldin's Theorem - Or Pappus's?, in: Isis, Vol. 75, No. 2 (Jun. 1984), pp. 348-352.
  5. [Commandinus, Federicus, ed.] Apollonii Pergei Conicorum lib. IV; una cum Pappi Alexandrini lemmatibus et commentariis Tutocii Ascalonitae sermoni antinensis philoni: Lib. Duo, quae omnia Federicus Commandinus a greco convertit et commentarius illustravit. Quattor lib. physicorum, Bologna (Alexander Benatius) 1566.
  6. Pauli Guldini ... De centro gravitatis trium specierum Quantitatis continuae... Lib. 1-4, Wien 1635-1641.
  7. Im Manuskript steht das halb lateinisch, halb griechische Wort "phaenomenon".


Zurück zur gesamten Korrespondenz