Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.03.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.03.23
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.339-340
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice honoratissime

En Tibi Mensem Febr. Actorum[1] quem restituo gratias agendo maximas quod eundem mecum Communicare voluisti. Ipse opuscula Cheynaei et Moyvraei[2] ex Communicatione Cl. Bernoullii nostri[3] qui ambo possidet, evolvi jam ante aliquot Menses, ipsumque Newtoni opus latinum de Coloribus[4] quod ab Autore dono acceperat[5] vidi quoque.

Quod Dn. Lavaterus junior[6] in societatem Anglicanam[7] sit receptus mihi relatum puto a Cl. Fratre Tuo[8] quem plurim. salvere jubeo. Apud Konigium[9] nostrum vidi heri Poireti Librum de Eruditione Solida[10] superficiaria et falsa a Wetsteniisdenuo recusum quod plus quam quadruplo auctior est prioribus editionibus cum e volumine in 8.vo non nimium spisso excrevevit in duo volumina in quarto satis spissa, quot autem alphabeta ut ajunt, contineat sat certo dicere non possum. Hartsoeckeri etiam habet Conjecturas physicas nuperrime editas[11] et Sereniss. Palatino Electori inscriptas,[12] liber est gallice scriptus per modum Epistolae ad dictum Principem. Plura non habeo quae communicem, quare hic finio Te plur. rogans ut mihi favere haud desinas Celebratissimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno

Basileae 23 Martii 1707


Fussnoten

  1. Um welche "Acta" es sich hier handelt, ist nicht klar.
  2. Gemeint sind wohl Moivre, Abraham de, Animadversiones in D. Georgii Cheynaei Tractatum de fluxionum methodo inversa ..., Londini (E. Midwinter) 1704, und Cheyne, George, Rudimentorum methodi fluxionum inversae specimina: quae responsionem continent ad animadversiones Ab. de Moivre in Librum G. Chaeynei ..., Londini (B. Motte) 1705.
  3. Johann I Bernoulli (1667-1748). Bernoulli, Johann I (1667-1748) $BIBB
  4. Newton, Isaac, Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus et coloribus lucis libri tres ... latine reddidit Samuel Clarke; Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de speciebus et magnitudine figurarum curvilinearum, latine scripti, Londini [S. Smith & B. Walford] 1706.
  5. In seinem Brief an Pierre Varignon von 1707.02.26 berichtete Johann I Bernoulli, dass er gerade ein Paket aus England erhalten hatte, in welchem sich neben dem Aufsatz von Cheyne (op.cit.) auch Newtons Optice befand. Es ist nicht die Rede davon, dass es sich dabei um ein Geschenk Newtons handelte.
  6. Johann Rudolf Lavater (1681-1715).
  7. Lavater war 1706 in die Royal Society in London aufgenommen worden.
  8. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  9. Gemeint ist die Basler Buchhandlung König.
  10. Poiret, Pierre, De eruditione solida specialiora, tribus tractatibus ... Cum suis contra varios defensionibus partim denuo, partim recens excusa, Amstelaedami (J. H. Wetstein) 1707.
  11. Hartsoeker, Nicolaus, Conjectures physiques, Amsterdam (H. Desbordes) 1706.
  12. Das Werk ist Kurfürst Johann Wilhelm von der Pfalz (1658-1716) gewidmet.


Zurück zur gesamten Korrespondenz