Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.01.19)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.01.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.13-14
Fussnote



File icon.gif Clariss. Viro

J. Jacobo Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Pro voto votum reddo, pro eleganti vero strena Relationum Tuarum Historico-Naturalium[1] ecce vicissim tenue munusculum phosphori mei perpetui in hac scatula contenti, qui consistit in lagenula vitrea ab aëre vacuata cum pauxillo mercurii inclusi; lagenula ista in tenebris nocturnis collo prehensa et agitata lucebit.[2] Cave interim summopere ne operculum aperias, neve stet loco calidiori unde cera obturaculo interiori obducta diffluere et ita aëri externo aditum aperire posset; quocunque enim modo vel minimum aëris subingrederetur, phosphorus oppido extingueretur. Sunt mihi vascula majora tantam lucem spargentia, ut ejus favore adstantium facies discernere liceat; sed hujusmodi ob fragilitatis periculum Tabellario non audeo committere. Interim accipias hoc aequo animo, non quidem ut alicujus pretii sed tamen quod curiositatem Tuam excitet, eoque magis quod File icon.gif in eo parando inter Academicos Parisinos nemo, ex aliis vero non nisi duo vel tres me imitari hucusque potuerint, tametsi in Memorabilibus Acad. Reg. scient. ejus inventionem et fabricam fuse satis exposuerim.[3] Non dubito quin ex nostra hac inventione forte occasio Tibi pro ingenii Tui lumine nascatur, inquirendi altius in mirabiles mercurii virtutes hactenus non satis detectas. Vale Vir Celeberrime et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. 19 Jan. 1707.

P. S. Interdiu non commode observares lumen hujus phosphori in loco licet obscurissimo, oculi enim diei claritate adhuc perculsi debilius illud lumen non perciperent nisi forte in eo loco aliquantisper morareris: praestat igitur ut res tentetur in ipsa noctis obscuritate, quae quanto obscurior tanto clariorem reddet phosphorum.

Cl. Staehelius Disputationes has duas cum adjectis suis litteris tradidit mihi ad Te mittendas.[4]


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johann Jakob, Naturgeschichten des Schweizerlands (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 2), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1707.
  2. Johann Bernoulli sandte in der Beilage ein Exemplar seines "Neuen Phosphors", d. h. ein von ihm nach einem eigenen Verfahren gut evakuiertes Glasröhrchen, das beim Schütteln des darin enthaltenen Quecksilbers zu einer sogenannten "kalten Lichtemission“ angeregt werden konnte. Dieses Phänomen wird heute als Tribolumineszenz (von gr. "tribein“ reiben und lat. "luminescere“ leuchten) bezeichnet. 1702 war ein anderes Exemplar des "Neuen Phosphors" dem preussischen König Friedrich I. vorgeführt worden, wofür Johann I Bernoulli ein Porträt des Königs und eine goldene Medaille erhielt (Bernoulli, Johann I, Die Selbstbiographie von Johannes Bernoulli I, in: Bernoulli, Carl Albrecht (ed.), Gedenkbuch der Familie Bernoulli, Basel 1922, pp. 81-103, hier p. 89). (Fritz Nagel)
  3. Bernoulli hat sich in zwei bei der Pariser Akademie eingereichten Abhandlungen mit diesem Phänomen befasst: Nouveau Phosphore, Par M. Bernoulli, Professeur à Groningue, Extrait d'une de ses Lettres écrite de Groningue le 6. Novembre 1700, in: Mém. Paris 1701 (1704), pp. 1-9 (= Op. LXIII) und Lettre de M. Bernoulli Professeur à Groningue, touchant son nouveau Phosphore, in: Mém. Paris 1701 (1704), pp. 135-146 (= Op. LXIV).
  4. Staehelin, Johann Heinrich/Ryhiner, Peter, Theses chronologico-historicae de variis epochis et annorum periodis, quas, una cum adnexis Miscellaneis, Numinis Divini adjuvante gratia, auctoritate et consensu sapientissimi philosophorum ordinis in inclyta Basiliensi Academia, vacante Professione Historica, speciminis loco, die III. Septembris an. M DCC VI horis locoque solitis, placido competitorum examini exponet Joh. Henricus Staehelius phil. & med. D. respondente juvene florentissimo Petro Ryhinero, Basileae (E. König sen.) 1706.


Zurück zur gesamten Korrespondenz