Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.11.24)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.11.24
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.297-298
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor honoratiss.me

Nupero die Sabbathi literas ad Clariss. Fratrem Tuum dedi,[1] quibus significare volui Commentarios Academiae Scientiarum brevi hic affuturos esse, quandoquidem Cl. Varignon[2] literis suis certiorem me reddidit,[3] fasciculum septem illos tomos una cum duobus quos pro me petieram complectentem octavo hujus mensis Parisiis Argentoratum dimissum fuisse, adeo ut sperare ausim proximo die Solis illum mihi redditum iri fasciculum.[4] Rogavi quoque Dn. Fratrem[5] ut mihi diceret quonam modo velit ut eos Commentarios ad Te curem an per tabellarium an vero alium modum norit, super quae proximo Tabellarii reditu ejusdem voluntatem expecto. Pro Itinerario Tournefortii ad Varignonium quoque scripsi rerum ne verbuli ejusdem in literis ad me suis meminit neque aliorum adhuc librorum quos pro me pariter petebam: mea forsan epistola intercidit dum ille per duos aut tres menses rure agebat. Doleo me Tibi proin hac in parte inservire non potuisse, si iterum jusseris non deero de novo ad illum pro hoc itinerario scribere ut illud proxima occasione ad me mittat. A Dn.o Stancario[6] ante aliquod tempus literas accepi in quibus miratur annulum circa obscuram lunam in nupera solari Ecclipsi apud nos observata,[7] qui, eo quod lunae diameter apparens multo multo tum major solari extiterit, minime apparere debuisse videtur, unde in suspenso haeret cuinam causae circulus ille rubeus tribui debeat imprimis cum non verosimile videatur aliquam esse Circa ☽am[8] athmosphaeram, ut Mullerus in sua Observatione[9] quam Tua liberalitate me possidere gratus agnosco, innuere vult expresse contra soceri sui Eimmarti[10] sententiam Lunae omnem Aerem abjudicantis. Cum in eo sis ut nova Tua literaria Helvetica continues rogo ut nonnulla sphalmata quae in meas animadversiones super Tschirnhausii regula ducendi perpendiculares irrepsere corrigas ut adjecta schedula ostendit.[11] Hisce Vale et favere perge Celeb.mi Nominis Tui addictiss.mo Hermanno.

Dabam Basileae 24. 9bris 1706.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

tres Celebre Medecin et Membres des Societez

Imperiale et Royale d'Angleterre

à Zurich


Fussnoten

  1. Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1706.11.20.
  2. Pierre Varignon (1654-1722).
  3. Es handelt sich wohl um den anscheinend nicht mehr erhaltenen Brief von Pierre Varignon an Jacob Hermann, der im Brief von Varignon an Johann I Bernoulli von 1706.11.10 erwähnt ist.
  4. Die Brüder Scheuchzer hatten über Hermann mehrere Bände der Mém. Paris bestellt. Die Sendung der Bücher von Paris in die Schweiz besorgte von Pierre Varignon.
  5. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  6. Vittorio Francesco Stancari (1678-1709).
  7. Es handelt sich um die totale Sonnenfinsternis vom 12. Mai 1706, die in Basel von 09:19:09 bis 09:21:35.7 Uhr und in Zürich von 09:19:03.5 bis 09:22:58.8 Uhr zu beobachten war. Siehe Espenak, Fred, Index for Five Millennium Catalog of Solar Eclipses (Online bei NASA eclipse web site), abgerufen am 01.05.2015.
  8. ☽ = astronomisches Symbol für den Mond.
  9. Müller, Johann Heinrich, Oratio de utilissima physicae tractatione, dicta publice Norimbergae d. 16. Dec. 1705 cum professionem physices ibidem auspicaretur, accessit descriptio observationis eclipseos solis totalis an. 1706 d. 12. Maji in observatorio Norico habita, cum nonnullis animadversionibus & corollario, Norimbergae (Chr. S. Froberg) s. a.
  10. Es handelt sich um Georg Christoph Eimmart (1638-1705). Dessen vorheriger Assistent Johann Heinrich Müller war mit dem inzwischen verstorbenen Eimmart durch die Heirat mit seiner Tochter Maria Clara Eimmart (1676-1707) verschwägert. Von Maria Clara Eimmart, die u. a. auch die Sonnenfinsternis vom 12. Mai 1706 beobachtete, sind in der ZB Zürich fünf Briefe an Johann Jacob Scheuchzer erhalten.
  11. Die Errataliste zu Jacob Hermanns Arbeit Animadversiones circa novissimam regulam in secunda Medicinae mentis editione (1704) (= Na. 007), findet sich in: Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis 1705 et 1706 ..., Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) [1707], p. 43.


Zurück zur gesamten Korrespondenz