Bernoulli, Johann I an Volder, Burchard de (1706.11.13)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Volder, Burchard de, 1643-1709 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.11.13 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.191 |
Fussnote |
Burchero De Volder
S. P. D.
Joh. Bernoulli.
Quantumvis mihi animus pruriat ad Vestras revertendi oras, tot tamen undique obicibus viam praeclusam video, ut de felici successu fere desperem, nisi forte aliquando occasio insperata affulgeat; etenim impedimenta quae a parte vestra mei vocationem difficilem reddere asseris, eandem reddent moraliter impossibilem si ea conjunxeris cum difficultatibus quae a nostra parte se produnt; haud quippe aegre conjicies, non quovis tempore sonticam causam sive saltem speciosum satis (qualem sane habueram cum ultimo ad Te scriberem) praetextum adesse nostros deserendi lares, patriaeque valedicendi in perpetuum, nunc cum maxime ubi res familiares discessum ex patria non sine magno incommodo permitterent. Quid igitur consilii si res meae abitum nunc quidem ferrent sed vestra quae mones obstacula nondum submota essent, vel si aliquando essent sed tunc meus non permitteret status? nihil certe, nisi ut conemur rem eo dirigere, ut si pote utrobique simul et vobis me vocandi et mihi vos adeundi facilitas arrideat. Itaque rogo, si quid hanc in rem possit cum fructu apud Vos confici, ejus me praemoneas, ne me imparatum offendat res non prius intellecta quam conclusa. Quod reliquum est Tuae committo curae et quicquid hac in parte consultum duxeris, id ego ratum gratumque habebo.[1] Si grave non fuerit impertias quaeso Ampliss. Berghio salutem meam officiosissimam ejusque benevolentiae qua erga me jam toties usus est porro commendes. Quid in Keylii libello[2] sit quod eum commendet tanquam totius Europae post Newtonum, summum Geometram, meorum certe oculorum aciem subterfugit; nisi quis velit eum ideo tanto elogio dignum, quod fuerit Newtoni fidelis exscriptor et suorum plagiorum cautus celator; interim miror si parem non habet excepto Newtono, Keylius, quod vili adeo precio intra 1000 flor. se venum offerat, siquidem vinum vendibile quod ajunt non indiget haedera suspensa. Vale
Dabam Basileae a. d. 13 Novemb. MDCCVI.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz