Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.03.30)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.03.30
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.233-234
Fussnote



File icon.gif Vir Excellentiss. me et Celeberrime,

Fautor et Amice honoratissime.

Vir Rev. et Cl. Dn. Isaacus Dubrit V. D. Minist.[1] Ephorus Dn.i de Montmollin Dni. Valkenierii Faed. Belg. Ord. apud Helvetios Legati[2] qui hanc Tibi Epistolam tradit, cum mihi nudius tertius significasset se in procinctu stare Tigurum proficiscendi; animum subiit hac occasione literas ad Te dare, Teque etiam atque etiam rogare, ut si aliquid grati ipsi praestare poteris id in mei gratiam facias, hac enim ratione tuorum in me meritorum numerus haut parum crescet, meque pro tali amicitiae testificatione obstrictissimum Tibi reddes. Est Vir undequaque doctissimus, mihique Amicissimus ab eo tempore quo hic Basileae commoratus est; haec mea arctissima Amictia quae mihi cum eo intercedit effecit ut nunc taedio Tibi sim hac commendatione. Nullus tamen dubito, quin exquisita sua Eruditione et morum suavitate semet ipsum facile apud Te sit commendaturus, Tuamque Amicitiam et Benevolentiam sibi acquisiturus; verum ut nulli erga tantum Amicum officio deessem, non potui aliter, quam ut paucis hisce lineis Te lacessirem, quod ne vitio mihi vertas etiam atque etiam rogo, Vale et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Dabam Basileae d. 30. Martii 1705.


Fussnoten

  1. Isaac Dubrit (ca. 1683-1742) aus Moudon studierte 1703 in Basel. Er war später Pfarrer in Markirch, Lutry und Sainte-Marie-aux-Mines, siehe Matrikel Basel IV, Nr. 2008.
  2. Faederis Belgici Ordinarius apud Helvetios Legatus = ordentlicher Gesandter der Vereinigten Niederlande in der Schweiz. Pieter Valkenier (1641-1712) machte sich als Gesandter in der Schweiz vor allem um die Aufnahme der Waldenser verdient. Siehe Lange, Albert de/Schwinge, Gerhard (eds.), Pieter Valkenier und das Schicksal der Waldenser um 1700, (Waldenserstudien, Bd. 2), Heidelberg/Ubstadt-Weiher/Basel 2004. Pieter Valkenier war mit Johann Jakob Scheuchzer persönlich bekannt und teilte dessen Ansichten über die Entstehung der Fossilien. Seine ca. 90 Briefe an Scheuchzer aus den Jahren 1700 bis 1712 finden sich in ZB Zürich, Ms 306. Valkeniers einzige überlebende Tochter Ida Charlotte (1671-1702) heiratete 1695 Charles de Montmollin (1666-1704) aus Neuenburg. Der Pfarrer Isaac Dubrit (1683-1742) war demnach Hauslehrer eines der Kinder dieses Paares, die alle früh verstarben. Siehe de Lange, Albert, Pieter Valkenier. Ein Überblick über Leben und Werk, in: op. cit., pp. 61-96.


Zurück zur gesamten Korrespondenz