Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1705.03.26)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.03.26 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.8* |
Fussnote | 1 leeres Blatt |
Vir Excellentissime et Celeberrime,
Fautor et Amice Honoratissime;
Oblata hac occasione Doctiss. Nepotis Tui, mitto tandem binas epistolas, unam Cl. Volderi, alteram Dn. de la Treille, ex quibus Tuum studium et curam Ultrajectinae ut admoverer Matheseos Cathedrae, maxima cum voluptate perspexi, Tuamque adeo eximiam erga me Benevolentiam, pro quibus gratias, quas possum ago maximas, Tuam Excellentiam in simul rogitans eodem ut Amore et favore me proporro prosequi dignetur.
Si ingrati unquam et molesti quicquam mihi accidit, id sane fuit, quod nulla prorsus occasio aut commoditas se se offerret Commentarios Academiae Regiae Scientiarum Tibi destinatos transmittendi, cujus rei causas in postremis meis literis me aperuisse recordor. Spero interim, Schedulam a Cl. Varignono Te jam accepisse, pro accipiendis iis Commentariis a Bibliopola Amstoledamensi[1]. Historia Academiae A.i 1702 jam prelo exiit, brevique sequentur Commentarii A. 1703[2]. Novissimos Academiae comentarios A.i 1702 nondum vidi, scio nihilominus Dn. Varignon specimen de Resistentia Solidorum eis inseruisse, estque Cl. hic Vir ex Parisinis ferme solus qui aliquid egregii promere soleat, dum alii saepe numero talia edant specimina quae non magnam novitatis habent gratiam; ut sunt Cl. Hirii demonstratio analytica Regulae Geometriae Practicae de invenienda ex tribus Trianguli Lateribus, Trianguli aream, Carrei rectificatio Cycloïdis ope Calculi integralis etc.[3]; Tua sunt, Vir Excellentissime, et Cl. Fratris reperta quae, meo quidem judicio gallicanae Societatis Acta ornant.
Marpurgo nuperrime literas a Cl. Iselio Hist. et Eloqu. ibidem Professore accepi, in quibus mihi significavit, singulos ibi Professores Principi suo qui ab ipsis petierat, ut sibi aliquem indicarent, qui vacanti eo in loco Matheseos Professioni praefici posset, me esse commendaturos statim atque aliquam meae voluntatis de acceptanda statione significationem edidissem, sed quia annuum stipendium non ultra 150 florenos se extendit, Patavinam Marburgensi praefero, in qua quingentes ad minimum Imperiales accipiam, uti Amicus Italus in postremis suis literis ad me scripsit, qui in iis etiamnum a me petit, ut quale accipere cupiam Professorale praemium libere ipsi dicerem.[4]
Dixi, ni fallor, in ultimis meis me etiam invenisse solutionem Problematis generalissimi inveniendi summam progressionis finitae nam quantitas , vel , vel , vel etc. exprimi potest per ubi , , , etc. sunt coëfficientes, et numerus quilibet integer. Jam ita invenire licet, quia constat quomodo unum quodlibet multinomium ad datam potestatem elevandum sit, singula infinitae ejus seriei membra summari possunt, eo modo, quem Tibi jam in praecedentibus meis literis ex[p]osui.
Vidisti sine dubio, tum Cheynei Librum circa Calculum integralem tum Moyvraei Criticam in eum librum: hoc posterius Moyvraeanum opus nondum nancisci potui tametsi aliquoties jam Amstelodanum scripserim id ut mihi inde mittatur, una cum Newtoni tractatu Latino de Speciebus et Quadratura Curvarum, et Anglico de Coloribus[5], quem Librum Newtonianum Francofurto avidissime expecto. Cheynei Liber plurima egregia mihi continere videtur; interim curiosissimus sum ex Te scire quid de his recensitis libris et de Gregorii Astronomia Geometrica sentias, quam Wetstenius pretio 16 florenorum holl. mihi misit, tametsi ne tertium quidem, ut vocant, alphabetum compleat.
Nosti haud dubie quod Cl. Noster Werenfelsius ad Cathedram Theologicam apud Franeckeranos vocatus fuerit, quam tamen[6] recusavit. Eam stationem forsan nostrum Gürtlerum mansit[7]. Hisce vale, Vir Celeberrime, et mihi fave qui me semper profitebor,
Celeberrime Nominis Tui
Cultorem perpetuum
Hermannum.
Basileae 26. Martii 1705.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)