Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.03.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.03.11
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.225-228
Fussnote Siegel abgerissen



File icon.gif Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime!

Gratissimam Tuam Epistolam 29 Febr.[1] postridie quam Tabellarius abhinc discessit mihi transmisit Magnif. Zwingerus[2] ex qua maxima cum voluptate collegi non tantum honoris ergo de acceptanda Philosophica apud Patavinos Cathedra[3] Tecum locutum esse Cl. Vallisnerium,[4] ut suspicabaris, sed serio maxime affirmativam Tuam responsionem ursisse et etiamnunc acriter urgere. Non dubito quin multo nunc ad oblatam provinciam sis pronior ex quo praecipua difficultas meo judicio remota videtur de annuo stipendio quod non poterit non esse honestissimum. Quod ad me attinet, quoniam quid peterem nesciebam, nihil definiti ab iis petii, sed tantum Eos rogavi, ut quid dare decreverint mecum communicarent, adeoque avide responsum a Cl. Fardella[5] expecto. Accepi nupero die Iovis literas a Cl. Iselio[6] Marburgo ad me datas[7] significantes universos Professores conjunctis consiliis statuisse Sereniss. suum Principem[8] rogare ut Vacanti apud Marburgenses Professioni Mathematum me praeficeret, statim atque aliquam meae Voluntatis significationem edidissem, at Patavina Cathedra magis mihi arridet praecipue quod mihi nunc spes affulgeat Amplissima Te mihi laborum Socium et Collegam conjunctum iri quo sane nihil auspicatius nihilque jucundius mihi accidere posset; et ut Cel. Vallisnerii verbis utar, Cordicitus Te deprecor, ut si potes faveas, non solum equidem Academiae (cui me devovi) decori, sed utilitati meae nunc velifico,[9] non ita tamen haec accepta velim verba (idem haud dubie quoque dicet File icon.gif Vallisnerius) ac si post habitis Tuis commodis petito meo ut annuas, a Te contenderem. Sed Cogita, quaeso Te, et perpende, Commoda et Emolumenta quae Tibi ex hac Professione contingere possunt, nam dubitandum non est quia Stipendium sat lautum sit futurum, facile enim Patavini Lycaei Proceres sibi persuadebunt nullum Exterum nedum Reformatae Religioni addictum Virum nisi honestissimis sub conditionibus hujusmodi spartam esse amplexurum. Nosti etiam Patavium Studiosis exteris, imprimis Medicinae operam navantibus scatere, unde ex Collegiis privatis etc. non parum fructus ad Te rediret: Nosti insuper praxin Tuam Medicam multum Tibi quoque profuturam. Vides itaque quod nunquam melius tuis commodis litare possis quam si ablatam Vocationem acceptes. Ad alia.

Refractiones utique omnes Observationes astronomicas incertissimas redderent nisi earum haberetur ratio.[10] Iccirco in plerisque Tabulis Astronomicis reperitur Tabula refractionum ex variis observationibus deductam cujus contexendae methodum passim describunt Autores. Et vere dici potest hanc refractionem esse crucem Astronomorum qua in re Eos raro concordes videas. Si aeris aut Athmosphaerae densitates regulariter decrescerent, geometrice assignari posset via quam radii ex aliquo sydere ad nos venientes decurrerent,[11] sed de hoc cum nihil certi adhuc constet, refractiones quibus sydera exaltantur modo mere empyrico determinandae sunt.[12]

Ecce, Vir Celeberrime, novellas nostras in quibus extat monitum Tuum de evulgandis observationibus Tuis rarioribus;[13] hoc pacto post multa conamina intentum assecutus sum. Hucusque[14] nihil nisi primum folium File icon.gif Tuarum observationum vidi, et spero me continuationem ejus quoque visur[um][15] esse. Hisce vale Vir Celeberrime et perge amare Celeberrimi nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Dabam Basileae 11 Martii 1705.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer célebre

Docteur en Medecine et Membres des

Societés Imperiale et Royale d'Angleterre

à

Zuric


Fussnoten

  1. Dieser Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Jacob Hermann ist nicht erhalten.
  2. Theodor III Zwinger (1658-1724) war 1704/05 Rektor der Universität Basel.
  3. Gemeint ist die hängige Berufung Hermanns nach Padua.
  4. Antonio Vallisneri (1661-1750).
  5. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  6. Jakob Christoph Iselin (1681-1737).
  7. Dieser Brief Iselins ist nicht erhalten.
  8. Karl Landgraf von Hessen-Kassel (1654-1730).
  9. Das Zitat nach Vallisneri stammt wahrscheinlich aus dem oben erwähnten Brief Zwingers.
  10. Hermann weist hier auf die Fehler der Poisitionsastronomie hin, die durch die Nichtberücksichtigung der atmosphärischen Lichtbrechung entstehen.
  11. Die Kurve eines Lichtstrahls in der Atmopshäre hatte Hermann in seiner Beilage (= Na. 101) zum Brief an Scheuchzer von 1704.01.30 unter der Hypothese einer "regelmässigen", d. h. mit abnehmender Höhe linear zunehmenden Dichte als eine Logarithmica bestimmt.
  12. Da die Dichte der Atmosphäre jedoch unregelmässig veränderlich ist, lässt sich nach Hermanns Meinung der Fehler bei der Positionsbestimmung eines Sterns in Folge der atmosphärischen Refraktion nur empirisch ausgleichen.
  13. Dieses Exemplar der von 1682 bis 1796 erscheinenden Basler Mittwochs- und Samstags-Zeitung mit Scheuchzers Aufruf zum Abonnement seiner wöchentlich erscheinenden Zeitschrift Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706, konnte bisher nicht aufgefunden werden.
  14. Im Manuskript steht "Hususque".
  15. Textverlust, da die Ecke des Blattes abgerissen ist.


Zurück zur gesamten Korrespondenz