Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.02.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.02.11
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.219-220
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime et Experientissime, Fautor et Amice pl. honorande.

Quod mei in gratiam Cl. Vallisnerio[1] futuro meo Collegae et Amico scripseris, gratias ago maximas, nullusque dubito, quin omnes Illi Clarissimi Viri qui Tibi sunt Amicissimi in Italia, et mihi favituri sint, simulatque Tuorum me Amicorum Alto esse inscriptum, intellexerint. Tibi nuper scripsi me literas a Cl. Fardella accepisse certiorem me reddentes, Excellentissimos Academiae Patavinae Proceres, unanimi suffragio ad Cathedram Mathematicam honorificis et honestissimis sub conditionibus me vocandum conclusisse, totiusque rei Cardo in Annuo, si ita loqui fas est, vertitur stipendio, quod ut Ipsis assignarem a me petunt. In responsoriis meis (quas quidem ad Te direxi, sed vereor ne interciderint cum nullam earum[2] mihi mentionem fecias) Totum negotium Amicissimo Fardellae et Excell. Reformatorum Generositati commisi, avideque exspecto quid responsi sim accepturus. A Marburgensibus multum urgeor, at recusavi Vocationem. Utinam ad acceptandam Tibi oblatam Provinciam disponi posses! Verum nollem Tibi quicquam suadere quod proficuum et utile Tibi non foret, quantumvis mihi auspicatum caeteroquin esset; Dominus, ut spero, et Tibi et mihi providebit. Consilium Tuum de publicandis selectioribus Tuis Observationibus Historico-Naturalibus probo, hodieque novellarum nostrarum Editorem conveniam Eum[3] rogaturus ut schedulam mihi transmissam suis Novellis appendat: Tuamque Epistolam Cum Excell. et Cl. Viris de quibus mihi loqueris, communicabo; et quid Illi de coeptis Tuis sentiant forsan ab Ipsis disces, aut Tibi proxime scribam. De Venerando Vestro Domino Antistite nostrates subinde loquuntur quasi, aut a Satana fuisset tentatus aut spectri cujusdam ludibriis expositus, quae tamen Dei gratia superasse dicitur, quid rei sit libenter scirem.

Quod si Epistolam meam quam nupere Tibi misi in Italiam curandam non accepisses, etiam atque etiam Te rogo ejus statim ut me certiorem facias. Hisce vale Vir Clarissime et Tibi persuade me indesinenter fore, Vir Celeberrime Tibi addictissimum Hermannum

Dabam Basileae die ll. Februarii 1705.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer

Docteur en Medecine et Membre

de l'Academie Imperiale pour les

Sciences Naturelles

à Zuric


Fussnoten

  1. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  2. Im Manuskript steht “carum”.
  3. Im Manuskritpt steht “Eun”.


Zurück zur gesamten Korrespondenz