Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1704.12.24)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1704.12.24
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.211-212
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime.

Gratissimae Tuae litterae[1] hoc mane a Cl. nostro Paravicino[2] recte traditae sunt, et ante omnia pro pio Voto gratias ago maximas, voto votum rependens, omnis generis Benedictionibus Deus T. O. M. Te, Tuosque caelitus perfundat, proximeque auspicandum annum, longamque insequentium seriem felices esse jubeat. Laudes eae quibus me largissime cumulas longe magis in Te quadrant, pro quibus tamen tanquam prolixissimae Tuae in me Benevolentiae indicibus obstrictissimum Tibi me profiteor, nunquam non cunctas arrepturus occasiones ostendendi quanti Tuam Amicitiam atque favorem faciam, sive hic, sive in Italia mansero. De Vocatione mea[3] instante nihil habeo quod scribam: literas ante decem dies accepi Leibnitianas,[4] ubi certior factus, quaenam mea esset voluntas Generosos Viros sciscitari, scripsi suasu Excell. Leibnitii ad Cl. Illum Virum quem nosti[5] significans me stationem mihi offerendam non respuere; quicquid autem ea de re futurum erit Tibi statim impertiar. De coetero credes me Helvetiam nunquam relicturum fore absque ut Te viderim; Vale hisce et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Dabam Basileae 24 Decembris 1704.

P. S. Ferme oblitus fuisse gratias agendi pro cura a Te, literis meis in Italiam mittendis adhibita:[6] ignosce mihi varie distracto.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer

Celebre Docteur en Medecine et Membre

de l'Academie Imperiale pour la science

Naturelle

à Zuric


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johann Jakob Scheuchzers ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Vincentius Paravicini(1648-1726).
  3. Es handelt sich um die Berufung Hermanns nach Padua.
  4. Gottfried Wilhelm Leibniz an Jacob Hermann von 1704.11.24.
  5. Adressat dieses Briefs Hermanns ist Michelangelo Fardella, der damals Professor in Padua war. Leibniz rät Hermann in seinem Brief von 1704.11.24, wie er an Fardella zu schreiben habe und gibt dazu die italienische Briefadresse Fardellas an. Siehe auch Hermanns Brief an Johann Jakob Scheuchzer von 1705.01.21.
  6. Hermann nimmt hier Bezug auf einen Brief, den er seinem Brief an Johann Jakob Scheuchzer von 1704.12.17 beigelegt hat, der aber bisher nicht identifiziert werden konnte.


Zurück zur gesamten Korrespondenz