Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1704.12.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Basel
Datum 1704.12.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.7*
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Viro Excellentissimo et Celeberrimo

Dn. Joanni Bernoulli Phil. et Med. Doct. Math. Prof. P.

Fautori et Patrono honoratissimo.

Aliquot jam elapsae sunt septimanae ex quo, duo mihi tradita sunt exemplaria commentariorum Academiae Scientiarum, unum Tibi, alterum Ampl. Leibnitio destinata: utrique vestrum suum jam dudum misissem, si modo ejus commoditas se se obtulisset. Et doleo adusque futuras nundinas Lipsienses id differre me coactum esse. Venio nunc ad humanissimas Tuas literas IV Kal. Jul. anni currentis Groninga ad me datas, ex illis maxima cum voluptate perspexi diligentiam et curam Tuam quas in procuranda mihi apud Ultrajectinos vocatione adhibuisti; et si forte felix eventus non sequatur, non putes velim, vel quicquam minus ideo me Tibi obstrictum agnoscere; non opus itaque fuit eximiam Tuam Benevolentiam et quid in mei favorem feceris litteris Dn. Dn. Volderi et de la Treille proxime remittendis mihi probare, nam si cum difficillimis Cartesianis de omnibus dubitarem, de Tuo in me affectu et amore minime tamen liceret. Quantum ad me attinet gratum meum animum nudis verbis prolixius hic testari supersedeo; hoc unicum hic addens, me totis Viribus eo annisurum ipso comprobandi facto quantum me Excellentiae Tuae debere agnoscam: nullus etiam dubito quin Tu aeque ac Cl. Frater, Amplissimum Leibnitium Patronum mihi et Fautorem conciliaveritis; summus etenim hic Vir Patavinae Academiae Curatoribus eo cum fructu me commendavit, ut Generosi hi Viri (si Naudaeanis literis Ampl. Leibnitii jussu ad me exaratis credendum) de me vocando serio cogitarent. Satis nunc ad talem spartam in me suscipiendam dispositus sum modo in libertate religionis nostrae nullus obex mihi objiciatur. Magno enim desiderio teneor non tantum Italiam videndi, verum etiam calculum differentialem ibi (ut quidem mihi videtur) satis ignotum introducendi, ad quod Tua et Ampl. Leibnitii ut et Cl. Fratris ingeniosissima inventa plurimum inservirent, quibus usurus essem cuique tamen Vestrum quod suum est tribuendo.[1] Respondi ad Dni Leibnitii Epistolam quam Clariss. Frater Tuus ab eo accepit, sed nescio an epistolium meum recte acceperit. Ad reliqua Epistolae Tuae capita non nisi verbo hac vice respondere possum: acquiesco et gratias habeo pro insignibus observationibus in Series Moyvraeanas. Est quoque mihi methodus summandi seriem de qua proxime. Plura hac vice non addo reliqua in proximam occasionem reservaturus. Vale hisce Vir Celebratissime mihique ut hactenus ita pro porro favere perge.

Dabam Basileae 3. Decembris MDCCIV

File icon.gif

A Monsieur

Monsieur Bernoulli

des Academies Royales des Sciences de Paris

et de Berlin, et Professeur des Mathematiques

à

Groningue


Fussnoten

  1. Leibnizzitat


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)