Bernoulli, Johann I an Cheyne, George (1703.11.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Cheyne, George, 1671-1742
Ort Groningen
Datum 1703.11.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 673:Bl.165-168
Fussnote



File icon.gif Clarissimo Viro Georgio Cheynaeo S. P. D. Joh. Bernoulli

Quod opinio mea de eleganti et subtili Tuo libro[1] fuerit Tibi grata et ut dicis honorifica laetus ego intellexi; eam candide perscriptam esse dubitare nullus potes si velis attender[e] quod eam politissimo Falconero aperuerim[2] non eo animo ut Tecum communicaret, quam tamen communicavit me inscio. Ecce nunc desideratas meas animadversiones in laudatum Tuum librum, videbis me nec ineptum Adulatorem nec rigidum Censorem agere; scias autem velim me eas scripsisse tantum memoriae juvandae gratia ut in promtu suo tempore futurum esset quod nunc observavi, quemadmodum id cognoscere potes ex eo quod aliquoties allegavi Lectiones meas in usum Marchionis Hospitalii cum Parisiis agerem compositas quae lucem nondum viderunt praeter ea quae continentur in Analysi Infinite parvorum ab Hospitalio ex dictis Lectionibus excerpta et Gallice edita.[3] Condonabis igitur Vir Cl. si quaedam reperies in hisce animadversionibus quae non satis limate vel potius quae paulo liberius quam par est dicta Tibi videbuntur, siquidem non putabam eas mihi unquam ex manibus e[re]pturas nedum in conspectum Tuum venturas fore. Licet interim ea libertate usus fuerim quam nos omnes in privatis nostris lectionibus nobis vindicamus, ubi nimirum peractorum rationes reddere a nemine cogimus; et vel exinde tamen perspicies candorem meum et quod nihil dederim affectibus, nihil etiam existimationi quam Tua Eruditio et ingenium apud me excitavit. File icon.gif Et certe nisi Librum Tuum magni aestimassem, non tantum laboris in me suscepissem ut eum examine meo dignarer. Invenies forte quaedam de quibus admoneri gaudebis, ea ergo et alia si quae ad palatum Tuum offenderis retine; reliqua rejicias et spernas per me licet: videbis saltem aliquot lapsus Tuos non tantum exmpla sed et quandoque ipsas methodos afficientes.

Quae de tempore inventorum Newtonianorum dicis, ego in dubium non voco, neque improbo quod meritis laudibus magnum Newtonum exornaveris, nunquam enim satis laudari potest, sed optassem (ignosce quod libere loquor) ne id fecisses in praejudicium exterorum; videris enim (ita enim et alii mecum sentiunt) nimium affectasse occasionem tribuendi vestratibus omnia, extraneis nihil vel parum relinquendi. Imprimis vero Ampl. Leibnitium Tuo scribendi modo valde contentum fore mihi persuadere non possum; utpote cui non tantum non multum tribuis sed et quae suae credidit Tu nunc ipsi quamvis praeter omnem necessitatem eripere et ad Newtonum derivare studiose conaris; et quidem eo tantum fundamento nixus, quod Newtonus prius invenerit quam Leibnitius publicaverit, quasi non et ipse Leibnitius adhuc multo prius invenisse quam publicasse potuerit; neque Tibi assentior dicenti quod "is qui prius invenit sit censendus Publicus inventor", putem ego eum potius talem esse qui prius publicavit, quippe a quo publicum primo docetur, et nihil utilitatis capit ex inventione in scriniis alterius diu antea latitante: memini quoque me legisse apud Wallisium vestrum quod "invenisse sit ingenii sed primum invenisse fortunae".[4] Sed quid haec ad me? eruditionem et ingenium veneror in quocumque reperiatur Tros Rutulusve fuat, Germanus sive Britannus, mihi Helvetio omnium nationum Docti pari passu ambulant si paria mereantur, et ut[i] divis parum refert per quem publice edoceamur, adde vero et cui proin gratias publicas debeamus; nam ab aliis File icon.gif edoceri et postmodum aliena sua facere neque vero suorum Doctorum vel ullam vel non nisi generatim et frigidam injicere mentionem hoc mihi videtur redolere ingratissimi animi corruptelam, in quo vitio mirifice excellunt Galli plerique; si me non vidisset Gallia (quod citra jactantiam dico) foret illa rudis et expers hodierum profundioris Geometriae, primus enim ego illuc introduxi infinitorum analysin seu calculum nostrum differentialium et integralium ante duodecim circiter annos, quo tempore ne nomine tenus quidem cognitus erat, adeo destituta erat Gallia solidioribus mathematicis, nunc vero ubi vagire incipit a quo loquelam primam habeat oblita est vel potius pudet superbam agnoscere ab extraneo habere, quod suum proprium sibi negabat ingenium tantopere alias depraedicatum et omnibus extraneis (uti contendit inepta) multis parasangis praecellens. Tu vero ex meliori luto praecordia ficta habes, vestrates per quos profecisti debitis laudibus gratus extollis, et si quid peccati id in excessu potius quam defectu quaerendum esset; dolebunt tantum extranei quod nihil produxerint, ad cognitionem Tuam augendam, sperassent enim alias etiam se nonnihil participes futuros fuisse praeconiorum illorum, quae tam grata et larga manu in vestrates sparsisti. Nunc eo pervenisti ut cum a nobis edoceri nequiveris, nos a Te posthoc edoceri cupiamus. Ergo macte sis animo Vir Clarissime et quam viam iniisti gnaviter prosequere, specimina quae dedisti nobis nihil non promittunt ab ingenio tuo; si quid interim et nos ad communia studia aliquid conferre possumus, id propter utilitatem publicam non detrectabimus. Quamvis tamen Laurea Professoria qua condecorati sumus impedimento potius quam adjumento sit, praeterquam enim quod Tu ignorare non potes maximam temporis partem terimus in trivialium mathematum principiis inculcandis Tyronibus; hoc etiam agere tenemur ut philosophica et alia ad mathematicas disciplinas non multum spectantia Juventutem doceamus. Tu vero qui a munere publico (ut audio) liber et ideo Tui juris es, potes is tanto tranquillius indulgere File icon.gif ingenio et capere omne otium quod peracta negotia domestica relinquunt. Nec male ageres, si quidem Medicus sis etiam, sive Medicinam excoleres more mathematico, scis quid velim, ut nempe abrogatis fundamentis fluxis et lubricis quibus Ea hactenus nititur, Tu conderes nova et certa, quibus universa Medicina secure superstrui posset; quemadmodum nonnulli ut Borellus, Bellinus, Majorius, Pitcarnius, alii Eam in hac vel illa parte reformare laudabili conatu sustinuerunt; et ego quondam aliquid tentavi circa motum musculorum, circa respirationem, circa effervescentiam et fermentationem etc.[5] Erant autem juvenilium annorum fructus, nunc aliis occupatissimo, perficiendis hisce vacare mihi non licet. Quantum ad problema nostrum de transformatione curvae algebraicae in innumeras alias algebraicas longitudine aequales, video Tibi accidisse quod illis accidere solet qui de objectorum valde remotorum magnitudine nulla distantiae habita ratione festinanter nimis judicant; si methodo illi quae procedit per assumtionem seriei et quam a Te productum iri facile praevideram, tantisper voluisses diffidere, et rem tentare in uno alterove exemplo tantum leviori ut in circulo et sectionibus conicis, persuasissimus sum Te aliter pronunciaturum fuisse. Assumtitia illa series quae illa ipsa est cujus primam inventionem adimis Leibnitio et Newtono tribuis, et quae fere alteram paginam facit Tui libri,[6] tam generaliter rem non conficit uti putas et jam notavi in animadversionibus meis non semper apparere conditiones abrumpendi neque etiam semper abrumpi series licet aliunde noscamus fluxionem habere fluentem terminis numero finitis exprimibilem; series Cl. Craigii quas mihi transmisisti, eodem principio dudum cognito nituntur, et miror etiam hunc virum pronunciare a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, nempe quod fluxio absolute nullam habere possit fluentem finitam si series illae talem non dederint per sui abruptionem. Sed ne haec gratis dixisse videar, rogo vir Cl. ut velis hanc methodum, quam tam universalem putas applicare ad exempla supra allata. Da mihi ergo si lubet coordinatas in terminis algebraicis et numero finitis expressas File icon.gif alicujus quae longitudine sit aequalis circulari, vel alterius alicujus quae sit aequalis alicui sectioni conicae (si vis) ellipsi; mea quam inveni methodus mihi vel centum curvas intra quadrantem horae suppeditabit singulas quaesito satisfacientes, et quidem sine molesto calculo; nam per algebram ordinariam tantum peragitur; sed miror quod dicas problema hoc Tibi non videri ejus momenti aut molis ut ei particulariter incubuisses, cum tamen in libro Tuo quaedam particulariter pertractaveris ut sunt de inveniendis centris gravitatis et oscillationis, item de superficiebus et contentis solidorum rotatione planorum curvilineorum circa axem genitorum et id genus aliae;[7] quae jam trita sunt omnia adeoque meo judicio minoris momenti et molis. Caeterum vero problema hoc nostrum non difficilius redditur si pro longitudinibus iisdem requirantur longitudines in data ratione, nam facillimum est curvam propositam in aliam similem mutare quae ad propositam habeat rationem quamcunque datam.

Quod observasti de spatiis Cycloidicis indefinite quadrabilibus post mea segmenta et sectores indefinite quadrabiles et zonas non quidem indefinite sed tamen diversis calculis innumeras quadraturae capaces; poterit quidem considerari ut novum corollarium ejusdem materiae, sed non ut nova ejus perfectio, siquidem alia spatia cycloidici[a] praeter ea quae dedi quadrari posse non praevidi tantum facile ex methodo mea sed etiam id diserte praemonui ut patet ex ultimis verbis mei schediasmatis insertis actis Lips. 1699 m. Julio "Ejusdem methodi usu etc".[8] Interim segmenta quadrabilia aliis spatiis quadrabilibus facile palmam praeripere partim ob simplicitatem constructionis partim quod segmenta apud Geometras sint usitatissima, non dubito quin facile largiaris; et spero ipsum Wallisium vestrum qui alias quicquid olim alicujus momenti prodiit suis protinus asseruit Anglis, hunc saltem partum mihi tanquam genuino ejus parenti relicturum. Quod File icon.gif autem hujusmodi quadrabilitas etiam contingat in aliis curvis irrationalibus, hoc utique jam diu observavi; inspice modo si lubet act. Lips. 1700 pag. 270 et 271, ubi exempla quaedam offendes satis memorabilia, nempe curvae illius quam Robervallius vocat Sociam trochoidis et quae ipsi ipsiusque contemporaneis valde fuit celebris; item omnium cycloidum tam contractarum quam protractarum, in quibus omnibus determinata dedi segmenta quadrabilia; et ostendi quasdam ex contractis ejusmodi segmentis carere.[9]

Honorem amicitiae Tuae vir Cl. et Commercii epistolici quod offers lubenti et grato animo amplector. Quid in vestris oris praesertim in ea qua agis Urbe amplissima peragatur ad nostra studia spectans, mihi innotescere exoptatissimum est. Si quid ego in hoc quo respiro angulo ex Germania aut vicino Belgio aliquid resciscere possum, quod perscribi mereatur, de eo Te certiorem facere memor ero. Newtoniana quae promittis de natura lucis et Colorum[10] mihi erunt acceptissima. Nuper Lugduni Batav. edita sunt posthuma quaedam Hugenii continentia Dioptrica, De motu, De vi centrifuga, De Parheliis et Coronis etc.[11] Sed forte haec jam vidisti. Non credideram apud vos plus quam bis duodecim esse qui librum Tuum intelligere queant; illi saltem omnes publico nondum innotescunt; sed si Patria vestra est ingeniorum tot Genitrix, quid miraris si a nobis crasso sub aëre natis nihil producitur novi, quod non jam sit pene obsoletum apud vos. Sed unum est quod nos miramur, et merito; qui nempe fiat quod Cl. David Gregorius vir alias praestantis ingenii, et quem procul dubio inter illos bis duodecim numeras, eo tamen infirmitatis potuerit delabi, ut tam evidentem paralogismum commiserit in Demonstratione quam suscepit de Curva Catenaria uti habetur in Actis Lips. 1698 m. Julio;[12] ceu bene notavit anonymus File icon.gif quidam in iisdem actis anni sequentis m. februario;[13] sed magis adhuc miratur quod Cl. Gregorius ostensum paralogismum tueri et in eo persistere maluerit, quam tacite illum agnoscere. Omnes enim nos exteri judicamus Demonstrationem Gregorianam esse paralogisticam, nec fallimur opinor, nisi velitis nos nihil aliud esse quam fungos et stipites quibus non est datum de hisce judicare. Quid autem vos Incolae Tu inprimis et acutissimus Newtonus ad quem provocat Anonymus Criticus, censeatis de demonstratione illa an sit legitima an erronea, vellem lubentissime ut candide aperias et nihil des benevolentiae affectui quo populares Tuos prosequeris.

Interim vale Vir Cl. et me ut incepisti porro ama.

Dabam Groningae a. d. XV Kal. Decemb. MDCCIII.[14]


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]
  10. [Text folgt]
  11. [Text folgt]
  12. [Text folgt]
  13. [Text folgt]
  14. Auf fol. 168r findet sich unterhalb des Brieftextes folgende Stellenangabe: "Pag. 10. l. ult. pag. 65. pag. 81. pag. 103". Gemeint sind wahrscheinlich Stellen aus Cheyne, George, Fluxionum methodus inversa..., Londini 1703


Zurück zur gesamten Korrespondenz