Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1703.06.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1703.06.20
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.187-188
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Atque

Clarissimo

Dn. Ioh. Iacobo Scheuchzero Med. Doct.

Experientissimo

Iacobus Hermannus S. S. M. C.

S. P. D.

Fragmenta Actorum quae mecum benevole communicare haud dedignatus fuisti,[1] remitto, pro quibus me Tibi obstrictissimum professus gratias ago atque persolvo maximas nihilque magis in votis habens quam ut occasio Tanta Amicitiae et Patrocinii specimina utcunque demerendi mihi praebeatur. Amicitiam Tuam quod mihi humanissime ultro offerre volueris honori duco haud exiguo, quandoquidem omnes docti, Te Virum suscipiant literatissimum simul et experientissimum. Quantum ad Hallejanum Schediasma[2] attinet,[3] non sine maxima animi satisfactione omnia ipsius inventa circa Iridem cum meis[4] examussim convenire deprehendi, quanquam ipsius Analysis a mea multum differat, ut jam taceam quod conversi Problematis inveniendi viz. observata latitudine Iridis rationem seu Legem Refractionis demonstrationem vel inquisitionem non apposuerit. In Catalogo circa finem Apr. 1703 Act. Lips.[5] cum voluptate vidi Hugenii Opuscula posthuma jam edita esse[6] cujus Cl. Volderus[7] eorum Editor jam ante biennium cum Leidae agerem[8] spem mihi fecit. Haec opuscula haud pauca curiosa continebunt. Sed ne taedio sim, hic filum abrumpo. Vale Vir Celebratissime meque porro Ama et fave.

Dabam Basileae die 12 Calend. Iulii 1703.


Fussnoten

  1. Es handelt sich um die Exemplare AE Aprilis 1703 und AE Suppl., tom. III, 1702, die Hermann in seinem Brief von 1703.06.05 erbeten hatte.
  2. Im Manuskript steht "Shediasma".
  3. Halley, Edmond, De iride, sive de arcu coelesti, dissertatio geometrica, qua methodo directa iridis utriusque diameter, data ratione refractionis, obtinetur: cum solutione inversi problematis, sive inventione rationis istius ex data arcus diametro..., in: AE Suppl., tom. III, Sect. IX, pp. 403-412.
  4. Hermann bezieht sich auf seine eigene Berechnung des Brechungsindex von Luft und Wasser, ausgehend vom beobachteten Radius des Regenbogens, die er Johann Jakob Scheuchzer in seinem Brief von 1703.06.05 mitgeteilt hat.
  5. AE Aprilis 1703, p. 191.
  6. Huygens, Christiaan, Zelemii, dum viveret, toparchae opuscula postuma, quae continent dioptricam. Commentarios de vitris figurandis. Dissertationem de corona & parheliis. Tractatum de motu, de vi centrifuga. Descriptionem automati planetarii, Lugduni Batavorum [Leiden] (C. Boutesteyn) 1703. Diese postume Sammlung von Schriften wurde laut Vorrede entsprechend Huygens' letztem Wunsch von Burchard de Volder und Bernardus Fullenius ediert.
  7. Burchard de Volder (1643-1709).
  8. Hermann hielt sich in der ersten Hälfte des Monats Mai 1701 in Leiden auf. Am 13. Mai 1701 trug sich Burchard de Volder in Hermanns Stammbuch (Basel, Privatbesitz) ein.


Zurück zur gesamten Korrespondenz