Bernoulli, Johann I an Frick, [Johannes] (1695.03.15 TP)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Frick, Johannes, 1670-1739 |
Ort | Basel |
Datum | 1695.03.15 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.34 |
Fussnote | Auf seinen Briefwechsel mit Frick und die Probleme mit dessen Büchersendung geht Johann I Bernoulli in seinem Brief an Mencke von 1695.03.15 ein (Joh. I B. Briefe 1, pp. 402-403). Dieser und der vorhergehende Brief an Frick sind also vor 1695.03.15 geschrieben. |
Vir Amplissime atque Excellentissime
Fautor Honoratissime
Ex quo literas Tuas gratissimas accepi, ne γρù quidem audivi de libris istis quos per Dn. Joh. Christ. Reinwaldum me accepturum ais. Equidem ille postquam hic appulit statim catalogum Tua ex parte mihi tradidit, ipsos autem libros cum supellectili sua recta Argentinam deferri significabat, asserens se illuc abiturum illosque mihi post adventum suum quantocyus remissurum. Rogaris igitur Vir Amplissime ut vel ipsum Dn. Reinwaldum per literas exhorteris, vel saltem ut inscriptionem ejus quam ex cognatis rescire poteris mihi communices, quo ipse illum compellare possim. Non parum sollicitus sum de his libris, vereor quippe ne publicationis periculum subeant cum in Galliae territorium transvehuntur. Quod reliquum est Tuae committo curae, Teque certum velim, me omnia quae vel Tu vel Dn. Reinwaldus pro dictis libris persolveritis summa gratiarum actione redditurum; nec minus me senties quovis officii genere et quavis occasione paratissimum et
Amplitudinis Tuae obsequiosissimum
Johannem Bernoullium
D.o Prof. Frick
Zurück zur gesamten Korrespondenz