Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1745.05.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle (Saale)
Datum 1745.05.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.59*
Fussnote Alte Bleistiftnummer 60 gestrichen



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Dn. Joanni Bernoulli,

Mathematico eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Te bene adhuc valere, spero atque opto. Accipes, Vir celeberrime, una cum hisce literis Tomum quintum Systematis Juris naturae,[1] quod adornare coepi. Servet Te Deus, ut, qui posthac adhuc sequentur, oculis tuis subjicere valeam. Opus enim diffusum est, ut plura volumina addenda sint, antequam ad finem perduci possit, quemadmodum ex iis satis intelligitur, quae in praefationibus subinde monui. Puto Te vidisse Astronomiam nauticam Cel. de Maupertuis, in qua Astronomiae partem sphaericam ad formulas algebraicas revocat,[2] missa Trigonometria sphaerica hactenus usu recepta. Forsan vero optandum foret, ut formulae istae ad commuFile icon.gifnem usum magis aptarentur, ut eadem facilitate adhiberi possent, qua hactenus solutiones trigonometricae gavisae sunt.

Nuperrime Wittebergae Georgius Fridericus Baermannus, Lipsiensis, Auditor quondam meus Marburgi, cum Professionem Mathematum inferiorum auspicaretur, programma edidit,[3] in quo demonstrationem exhibuit Theorematis Newtoniani in Algebra p. 251 edit. Lond. A. 1707, cujus Te demonstrationem invenisse scribis in excellentibus operibus tuis Tomo IV p. 122.[4] Usus est methodo incrementorum, qua ex aequatione incrementali invenitur aequatio integralis. Sed doleo, demonstrationem tuam non insertam esse operibus tuis. Vale et me ama.

Dabam Halae Saxonum d. 8 Maji. 1745.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Jus naturae methodo scientifica pertractatum..., Halae Magdeburgicae, 1741-1747. Partes 1-7
  2. Maupertuis, Pierre Louis Moreau de, Astronomie nautique, Paris 1743
  3. Baermann, Georg Friedrich, Programma Theorematis Algebraici Demonstrationem Exhibens Orationi Qva Clementissime Sibi Demandatam Professionem Mathematvm Inferiorvm Pvblicam Ordinariam D. XXIII. Aprilis Avspicabitvr Praemissvm / / Bärmann, Georg Friedrich. - Vitembergae; Eichsfeld, [1745]
  4. Bernoulli, Johann I Op. CLII, Opera t. IV, p. 22 § VIII


Zurück zur gesamten Korrespondenz