Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1728.04.04)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:57 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1728.04.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.43*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Ad litteras Tuas, Vir Celeberrime, anno superiori ad me datas tardius respondeo, quoniam hactenus impeditus fui, ne desiderio Tuo satisfacere potuerim in recensenda Dissertatione Tua de legibus motus.[1] Etsi enim obiter eam perlegerim, haud quaquam tamen singula satis expendere licuit, propterea quod totus per hanc hiemem fuerim in edendo Tomo primo Operum philosophicorum,[2] qui discursum praeliminarem et Logicam complexus quinquies fere alpha[be]tum adimplet ac ne nunc quidem typis integer descriptus prostat, ut Tibi exemplar mittere liceret. Quoniam tamen hunc laborem feliciter, nec, ut spero, inutiliter superavi, mihi tandem redditus ad lectionem Dissertationis Tuae a[c]cedo et totus in ea ero, donec integram ad trutinam appenderim, atque in compendium miserim Actis Eruditorum proxime inserendum, quibus etiam postea inserendae erunt recensiones illarum quae praemio condecoratae fuerunt.[3] In Transactionibus Anglicanis, quas his diebus accepi, vidi impugnari demonstrationem Tuam de viribus vivis;[4] quam elementis meis Matheseos inserui, etsi suppresso nomine Tuo.[5] Non miror, Gallos Tibi praemium non decrevisse, cum ratio status minime permisisset, etiamsi ad rationes Tuas nihil reponere potuissent. Puto tamen ipsos non malitiose Tecum egisse; File icon.gif sed revera adhuc persuasos esse, penes se stare veritatem, cum in principiis utique Angli et Galli a nobis dissentiant aliam prorsus notionem virium sibi formantes quam Leibnitius, cum qua mensura Leibnitiana minime consistit. Sed de his proxime scribam apertius, ubi dissertationem Tuam curate perlegero: videntur enim mihi adhuc superesse dubia quaedam quae obstant, quo minus Angli et Galli consentire queant. Transactionibus Anglicanis multa hactenus a variis contra vires vivas prolata sunt et inprimis calamus stringitur adversus Cl. Polenum, cui describi curavi, quae ad ipsum spectant. Videbimus, quid ad ea sit repositurus.

Ego controversiam prorsus missam feci;[6] philosophiae tamen potius excolendae, quam Mathesi incumbo, propterea quod huic plures utiliter vacent, quam isti, utut illa non minorem generi humano, immo majorem spondeat utilitatem quam Mathesis. Puto ubi primum operum Latinorum volumen, quod, quamprimum sese obtulerit occasio, Tibi mittam, videris, Tibi institutum meum probatum iri. Etenim Mathematicorum more ad notiones fixas et determinatas reduco, quae confusis implicantur et vagis ancipitia redduntur. Et spero fore aliquando, si hac via philosophari pergant alii, ut non minus certo tramite ad nova continuo progredi detur File icon.gif in philosophia, quam nunc in Mathesi licet. Immo confido, me et Mathematicis novos campos aperturum, in quos utiliter exspatiaturi sunt, et Mathematum utilitatem aliis quoque persuasurum, qui exiguum eidem pretium statuunt, si a practica Mathesi discesseris. Vale et fave.

Dabam Marburgi. d. 4 April. 1728.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Johann I Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement, Qui a merité les Eloges de l'Academie Royale des Sciences aux années 1724 & 1726 & qui a concouru à l'occasion des Prix distribuez dans lesdites années: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. VII
  2. Wolff, Christian, Philosophia rationalis sive logica, methodo scientifica pertractata et ad usum scientiarum atque vitae aptata. Praemittitur discursus praeliminaris de philosophia in genere, Francofurti (Renger), 1728
  3. [Wolff, Christian], Discours sur les lois de la communication du mouvement &c. hoc est, Discursus de legibus communicationis motus, qui elogia Academiae Regiae Scientiarum A. 1724 & 1726 meruit & exhibitus fuit occasione praemorum istis annis distributorum: AE Novembris 1728, pp. 504-516; [Wolff, Christian], Piece, qui a remporté le prix de l'Academie Royale des Sciences pour l'Année mil sept cens vingt-quatre, hoc est, Dissertatio, quae praemio condecorata fuit ab Academia Regia Scientiarum A. 1724, ex legato Rouillé de Messay, Consiliarii quondam in suprema curia Parisiensi: AE, Novembris 1728, pp. 516-518
  4. Eames, John, A Remark upon the New Opinion relating to the Forces of moving Bodies, in the case of the Collision of Non-Elastic Bodies. By Mr. John Eames, F. R. S.; Remarks upon a supposed Demonstration, that the moving Forces of the same Body are not as the Velocities, but as the Squares of the Velocities. By the same.: Phil. Trans. Nr. 396 (1728), pp. 183-187 und pp. 188-191 [darin Zitat der Demonstratio von Joh. I B. nach Wolff, Elementa matheseos universae, t. II, 1715, § 275, pp. 61-62]
  5. Wolff, Christian, Elementa matheseos universae, Bd. I 1713, Bd. II 1715 und 1733, Bd. III 1735, Bd. IV 1738, Bd. V 1751.
  6. Wolff, Christian, Principia dynamica. Petropoli , 1728


Zurück zur gesamten Korrespondenz