Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1726.02.19)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1726.02.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.26
Fussnote Zwei verschiedene Kopistenhände



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Johannes Bernoulli

Litteras Tuas, Vir Celeberrime, sub finem Anni superioris exaratas nuperrime demum accepi. Quod significas de filiorum meorum Petropoli adventu, eorumque benignissima Exceptione ab universis comperta, ipsi quoque binis jam litteris mihi laudarunt, extollentes cumprimis Augustissimae Imperatricis clementiam ad cujus quippe colloquium atque manus deosculationem omnes Professores collegialiter admissi sunt ipso S. Catharinae[1] festo, postea excepti lautissimo convivio. Addunt Academiam subinde augeri ab Imperatrice novis Privilegiis aliisque Beneficiis, ejus solennem Inaugurationem magna Pompa et in Imperatricis Praesentia celebrandam esse. Actum vero prorogari donec omnes Academici adventaverint, ipsumque Academiae Aedificium, in quo extruendo etiamnum laboretur, ad perfectionem pervenerit, quod attinet ad hebdomarias Professorum Coitiones, quas Conferentias vocant, illae jam inceptae sunt. In prima quae habita est legit Cl. Bulfingerus suam Dissertationem de Figura Nuclei in Vortice Cartesiano,[2] quem cylindricum esse experimento demonstravit, quod cum ego intelligerem, paulo ea de re meditatus, causam hujus Phaenomeni haud difficulter detexi, ita ut potuissem a priori praedicere figuram Nuclei fore cylindricam etiamsi nihil mihi constitisset de Experimenti eventu. A filio meo juniore paratur Dissertatio de Separatione Humorum in Corpore animali,[3] in Conventu Academicorum praelegenda, innuit sibi singularem pro ejus rei explicatione inventam esse Theoriam, ex principiis hydrostaticis artificiose deductam. Legi ante aliquot dies in Novellis File icon.gif Parisinis ut et in Schaffhusianis,[4] solenniter admodum celebratum fuisse paulo post Initium hujus Anni primum conventum publicum, praesente Seren. Duce Holsatiae et magna parte Aulicorum, Sermonem panegyricum habente Cl. Bulfingero cum applausu omnium Auditorum.[5] In iisdem Nov. Paris. expressa legi Nomina singulorum Professorum Petropolitanorum vidique filium meum majorem occupare locum in classe Geometrarum, cum postremas mihi litteras scriberent filii mei, Dn. Duvernois nondum ibi appulisse oportet, nullam quippe mentionem facientes Receptionis meae Epistolae per Dn. Duvernois eo deferendae; miror eum in Itinere tam diu morantem, miratur etiam ejus Pater, qui mihi scripsit se nihil litterarum a filio accepisse, ex quo Tubinga profectus fuerit, sciscitans ex me num quid mihi constet de Eo, cujus silentio se non parum inquietum reddi ait; rescripsi nihil quidem de Eo mihi innotescere, sed melius sperandum esse, iter namque cum longum sit, atque familia quam secum ducat retardatum, posse fieri ut adhuc aliquandiu nullas accipiat litteras de filii adventu ad locum optatum. Haud ita pridem secundas dedi litteras[6] ad filios meos, incertus vero an tuto ad eos perveniant, rogo ut mihi indices, qua Via uti debeam, ut imposterum litterae meae citissime et tutissime perferantur Petropolin; Ignoro adhuc quid Schoepflinus decreverit, ad Argumenta quibus ad acceptandam invitationem a filio meo per litteras eum compulsum scribis: ante aliquot menses audivi, Schoepflinum procare in matrimonium Virginem opulentam nec sine spe ejus potiundae; si Repulsam ferret, fortassis auscultaret Invitantium promissis, et Argentoratum eo libentius cum Petropoli permutaret, quia nihil esset quod eum retineret; [7]loqueris de Henckelio ad Chymiam excolendam vocato, dubitas autem ipsi persuasum iri, ut cum familia in Regionem remotam proficiscatur; quid si hoc in casu tentaretur Scheuchzerus junior, quem scio esse excellentem Chymicum et Botanicum, praecipue etiam non minus quam frater ejus in naturalium cognitione versatissimum, sicuti ex ejus scriptis jam File icon.gif passim editis[8] videre potuisti. Hoc foret praeterea commodi, quod cum ipse assuetus sit ad altissima Alpium juga eniti et abdita Naturae penetralia perscrutari, post habito etiam Vitae periculo, esset perquam idoneus, ad detegenda quae forsan Terrae Russicae occurrant rara et mirabilia: ab uno circiter anno uxoratus est hic Scheuchzerus et hactenus quantum novi ατεκνος, Vir quidem per se tenuioris fortunae sed per uxorem ni fallor nonnihil ditior factus. Haec meo motu perscribere volui, incertus adhuc an allici se pateretur Scheuchzerus si invitaretur, quocirca ei nihil scribam, nisi demum intellecta Tua mente. Quousque Hermannus et Bulfingerus, progressi fuerint in perficienda et firmanda aestimation[e] Virium Leibnitiana nondum vidi, hic enim quantum scio, sua de hac materia cogitata non edidit, ille vero quod dedit in Exerc. francof.[9] mihi est incompertum, nam ad manus non pervenit, quod si nihil aliud est quam quod continetur in disputatione aliqua ante 6 vel 7 annos ab ipso edita,[10] certe nihil novi habebit, omnia enim quae in hanc rem dicit sunt trita et ab ipso Leibnitio dudum prolata et clarius et elegantius, quae vero Adversarios nondum potuerunt ad assensum cogere; Argumenta plane nova et firmissima a me excogitata, quae inserui Dissertationi[11] in solutionem quaestionis Parisiensium elaboratae, id saltem effecerunt ut Galli Antagonistae pertinacissimi jam vacillare incipiant atque admittere (aliquo saltem in casu[12]) praefatam virium aestimationem, quod haud obscure fatentur in praefatiuncula praemissa specimini Mac-Laurini,[13] qui ante biennium reportavit, aut rapuit potius, praemium; mea interim Dissertatio tum temporis jam exhibita Judicibus Academicis, nunc denuo cum aliis in certamen prodibit, sortem quam habuerit expertura in prima post pascha sessione; qualemcunque vero sortiatur eventum, destinata est Luci publicae, edenda vel ab Academicis in successu felici vel a me in sinistro: volo enim ut tandem Veritas triumphet.

File icon.gif De Rizetti Dissertationibus Antibernoullianis[14] mihi scriptum est ex Italia, earumque aliquod Exemplar propediem expecto; rideo hujus hominis vanos conatus ex mera vindictae cupidine profectos, quia filius meus Junior ejus errores et paralogismos publice perstrinxit;[15] Ridiculum est quod ait fratrem meum inventum suum Artis conjectandi imperfectum reliquisse, neque potuisse excolere atque ad usum traducere, quid enim hoc est aliud quam mortuo exprobrare quod a morte se occupari sit passus? quod vero alius ex nostra familia hanc materiam nondum ex professo pertractaverit et ad perfectionem perduxerit quid aliud inde colligi potest, quam quod non cuique rei incumbere vacet? quid interim ea in re praestare queamus et partim jam praestiterimus Agnatus meus et ego, videre est ex speciminibus, quae exstant, praesertim ex Litteris nostris operi Monmortiano[16] annexis, reperiet ibi Rizettus quae suum ingenium et acumen mirum in modum superabunt. Nescio quid novi nunc adversus meam Partem Refractionis explicationem, si aliud non habet quam quod jam ante aliquot Annos objecerat, "sequi" nimirum "ex Theoria mea esse Sinum Anguli incidentiae ad Sinum anguli refractionis in aëre et aqua ut 400 ad 1", id vero experientiae esse contrarium, nae misera est cavillationis recoctio, eam enim jam solide explosit filius meus File icon.gif ostendens Rizettum confundere resistentias Refractionis mediorum seu densitates a me hoc loco ita nominatus cum eorundem Qualitatibus Materiae. Quando dicis illum suos Canones Meis opponere e diametro contrarios, non intelligo de quibus canonibus hic agatur; ediscam id ex ipsis, postquam accepero Dissertationibus AntiBernoullianis. Non[17] miror Adversarios Tuos ad Viam Calumniarum redire, ita enim solent, quibus Veritate devictis, nil nisi conatus superest. Tu vero Vir Cel. in tuto jam collocatus, et extra Invidiae jactum tranquillus ridere potes inanes rabidorum assultus: sinas nunc agere Vindices Tuos, horum erit certare Tuum vero spectare tantum, quod longe est jucundissimum, praesertim ubi videris File icon.gif bonam Causam, quod certo fiet tandem triumphante[m] invitis omnibus furentium Artibus ac Strophis. Quae interim huc spectantia ad me mittes, cum voluptate legam, illud cumprimis scriptum quod Wagnerus contra Adversarios Tuae Philosophiae felici adeo successu in lucem edidit. Caeterum Votum Voto rependo atque ut multorum Annorum seriem omni et Animi et Corporis bonorum genere cumulatissimus transigas Deum ex toto Corde precor. Vale et Fave.

Dabam Basileae a. d. 19. Febr. 1726

P.S. Si forte Lipsiam scribis, moneas quaeso Cl. Menckenium ut Actis mihi proxime mittendis adjiciat quasdam Tabulas, quas in Anterioribus deesse deprehendi, desunt namque in Anno 1724 Tab. II et III. Item in supplem. Tom. 8 tantum extat Tab. I, reliquae omnes deficiunt. Oportet autem ut cujusque mittat 4 Exemplaria: tot enim Actorum Exempla ad me ordinarie mittuntur, et in singulis eorum hi defectus observantur. Id quidem jam significaveram Menckenio, per litteras[18] quas filiis meis deferendas tradideram; sed Lipsiam non transeuntes, ex proximo loco litteras meas illuc miserunt, utrum vero rite pervenerint nescio, nam nihil hactenus responsi dedit Menckenius.


Fussnoten

  1. Der Empfang fand am Tag der heiligen Katharina am xxxx statt.
  2. Bilfinger, Georg Bernhard, De directione corporum gravium in vortice sphaerico, et figura nuclei, Dissertatio Experimentalis: CP 1, 1726 (1728), pp. 245-261. In Protokolle nachsehen
  3. Bernoulli, Daniel nachweisen. Bei Straub nicht nachgewiesen
  4. Ein ähnlicher Bericht erschien in: Neue Zeitungen von gelehrten Sachen, Leipzig 1726, p. 745. Schaffhauser Zeitung bei Marti nachsehen
  5. Siehe Bericht Sermones in primo solenni academiae Scientiarum...: AE Augusti 1726, pp. 353-361
  6. [Text folgt]
  7. Der im Manuskript folgende Satz ist gestrichen
  8. [Text folgt]
  9. Hermann, Jacob Na. 033, De Quantitate Virium recte aestimanda: Exerc. Francof., t. II, Sect. I, Ex. IV, 1718, pp. 97-131
  10. [Text folgt]
  11. Bernoulli, Johann I Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement, Qui a merité les Eloges de l'Academie Royale des Sciences aux années 1724 & 1726 & qui a concouru à l'occasion des Prix distribuez dans lesdites années: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. VII (108 pp.)
  12. de Mairan (?)
  13. MacLaurin, Colin, Démonstration des loix du choc des corps: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. III (Avertissement)
  14. Rizzetti, Giovanni, De luminis refractione dissertatio Anti-Bernoulliana, qua luminis refracti Natura explicatur: AE Junii 1726, pp. 275-286
  15. Daniel Bernoulli behandelt die Einwände Rizzettis im Vorwort seiner Exercitationes mathematicae, Venetiis 1714 (St. 4)
  16. Montmort, Pierre Remond de, Essay d'analyse sur les jeux de hazard, Seconde Edition, revue & augmentée de plusieurs Lettres, Paris (Jacque Quillau) 1713. Die Briefe finden sich im Anhang auf pp. 283-414.
  17. Im Manuskript wurde "Non" über dem "nos" von "Bernoullianos darübergeschrieben.
  18. Joh. I B. an Mencke, Johann Burkhard, 1725 09 05


Zurück zur gesamten Korrespondenz