Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.01.04)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 20. Juni 2017, 09:17 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.01.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.28*
Fussnote 3 Textzeilen auf der Rückseite der Adressseite



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Dn. Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Ex litteris Tuis,[1] Vir celeberrime, intellexi dissidia quaedam inter Te atque Cel. Hermannum intercedere: id quod maxime displicet, hoc praesertim tempore, quo exteri in Germanorum merita iniquiores ex dissidiis intestinis voluptatem capiunt. Ego librorum meorum et instrumentorum supellectile adhuc destituor,[2] cum certae subsint causae, cur eam huc transferri nondum consultum duxerim. Tuam igitur demonstrationem, quam in dubium vocat Hermannus, nondum expendere licuit: operam tamen daturus sum, ut illum Actorum Lipsiensium mensem, in quo ea legitur, aliunde accipiam. Schediasma, quod Menckenius Actis Eruditorum inserere noluit, idem omnino est, quod deinceps in Exercitationibus Francofurtensibus in publicum protulit.[3] Responsum Filii tui[4] legitur Sect. 8 Supplem. T. VIII neque est quod dubites; nam a Menckenio Actis inserantur, quae ad eum mittis, cum Tibi multis nom[i]nibus sese obstrictum agnoscat. Scriptum filii Tui[5] Cl. Bülffingerus data occasione ad me mittet, pro quo gratias eidem ago. Frustra hactenus expectavi litteras Filii tui[6] de negotio Petropolitano: sed facile praevideo, ipsum nonnisi eodem probe expenso animi sui sententiam declaraturum esse. Quamobrem File icon.gif ut moras commode nectamus, scripsi ad Dn. Archiatrum Blumentrostium, ut ipse litteris invitet Filium tuum eodem honore dignum, quo Cl. Bülffingerum mactavit. Forsan interea temporis licebit et mihi tandem de me certi quidpiam statuere. Etsi enim jam in Germania permanere decreveram, denuo tamen novae quaedam conditiones mihi oblatae sunt, de quibus mihi deliberandum. Cel. Hermannus circa finem anni superioris mihi respondens[7] non videtur abhorrere a statione Petropolitana. Ait enim se ad Dn. Blumentrostium scripsisse,[8] quod eam accepturus sit, si pari mecum salario frui possit et patris sui consensum impetrare possit. Consentire parentem, si eam sibi utilem judicet; sed ad literas ante tres menses circiter datas etiamnum responsum expectare. Accepi his diebus literas a Blumentrostio;[9] sed de Hermanno non scribit, quid tandem factum sit. Ego ipsi non invideo, si munus Praesidis mihi per tot annos oblatum tandem eidem deferatur: sed vereor, ut ne satisfaciat Monarchae:[10] neque enim sola Mathesis theoretica sufficit, cujus excolendae gratia a me commendatus. Immo requiritur etiam quidam ad res gerendas habitus, quo se destitutum aliquando conquestus est HermanFile icon.gifnus, cum in primo Rectoratu Francofurtensi inter studiosos et militem praesidiarium turbae orirentur.[11] Vale.

Dabam Marpurgi d. 4 Jan. 1725.

File icon.gif

Monsieur

Monsieur Bernoulli,

Professeur celebre en

Mathematique

à

Bâle.


Fussnoten

  1. Brief Johann Bernoullis an Wolff von 1724.11.18.
  2. Wolff war nach seiner Vertreibung von Halle nach Marburg umgezogen.
  3. Hermann, Jacob, Additamentum alterum ad problema trajectoriarum (1722) (= Na. 036).
  4. Bernoulli, Nicolaus II, Animadversiones in viri celeb. J. Hermanni solutionem propriam duorum problematum Geometricorum ab Ipso propositorum, editam in Actis Erud. 1723 mens. April. Et communicatio Methodi Curvas inveniendi Algebraicas indefinite non quadrabiles, habentes tamen datum numerum spatiorum absolute quadrabilium; Per Nicolaum Bernoulli, Joh. Fil. J. U. L. & Prof., in: AE Supplementa, Tom VIII, 1724, pp. 372-389.
  5. Bernoulli, Daniel St. 4, Exercitationes quaedam mathematicae, Venetiis (D. Lovisa) 1724 - Werke 1, pp. 297-362.
  6. Daniel Bernoulli.
  7. Dieser Brief Jacob Hermanns an Christian Wolff von Ende 1724 ist wahrscheinlich nicht erhalten.
  8. Der Brief Hermanns an Laurentius Blumentrost ist bisher nicht aufgefunden.
  9. Dieser Brief von Laurentius Blumentrost an Christian Wolff ist bisher nicht aufgefunden worden.
  10. Peter der Grosse.
  11. In seinem Brief an Johann I Bernoulli von 1717.09.24 berichtet Hermann ausführlich über einen solchen Konflikt während seines ersten Rektorats in Frankfurt an der Oder von 1716/17. Nach einer Wirtshausschlägerei zwischen neun Studenten und Soldaten der Frankfurter Garnison wurden die Studenten in der Festung Küstrin eingekerkert.


Zurück zur gesamten Korrespondenz