Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1724.10.22)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:48 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1724.10.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.26*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Ego ad postremas literas, quas ex Russia accepi d. 5 Maji datas nondum respondi, nescius quid respondere debeam. Ex quibusdam vero indiciis colligo, quod videantur silentium meum pro negativa declarare. Ante triennium circiter, cum adhuc Halae essem, a me desiderabat Blumentrostius, archiater Regius, ut nominarem, quos instituto promovendo pares judicarem. Quemadmodum igitur ad excolendam anatomiam Heisterum, Professorem Helmstadiensem; ita ad curandum ea, quae Geometriam sublimiorem concernunt, Hermannum laudabam. Quamprimum conditionem mihi oblatam acceptassem, Hermanno offerri a me debebat Professio Geometriae cum salario 1000 aut ad summum 1200 florenorum (500 biss 600 Rubeln). Cum ab Heistero hisce diebus literas acceperim, quibus se ad professionem Anatomicam a Blumentrostio invitatum esse significat; non dubito, quin literas quoque invitatorias acceperit Hermannus, etsi nesciat, me autore id contigisse. Ab aliquo jam tempore ad me non scribit, quod dissuaderem publicationem alicujus schediasmatis contra Te scripti in Actis Eruditorum Menckenio, qui sub praetextu prolixitatis id remisit:[1] id quod sub rosa dictum esto. Videtur subinde praeclarius de se sentire, quando se cum aliis confert. Sed suos quisque patimur manes.[2] Quod me File icon.gif favore Tuo frui digneris, data quacunque occasione, grato agnosco animo. Filii tui scriptum, quod Venetiis edidit, avide expecto et quamprimum accepero curabo, ut ejus in Actis Eruditorum mentio fiat. Si e re judicas, ut invitationis Hermannianae mentio in Novellis[3] vestris injiciatur literariis, posset etiam Heisterus nominari, immo addi, quod Menckenio etiam potestas data sit mittendi Professores Historiarum, eloquentiae ac Politicae ipsisque offerre salarium supra memoratum hoc circiter tenore:

St. Petersburg.

Man lässet sich nun recht angelegen seyn die Academie allhier zu stande zu bringen und hat dem Herrn Hoff-Rath Mencken in Leipzig Commission ertheilet einige Professores in der Historie, Beredsamkeit und Politick zu verschaffen. Man offeriert einem jährlich 600 Rubeln nebst freyer Wohnung, Holtz und Lichte, und zur Reise 200 Rubeln, und sol man sich wenigstents auf 5 Jahr engagiren. Ein Professor mag auch einen Studenten mit bringen, der 200 Rubeln jährlich und 100 Rubeln zur Reise haben sol, umb gleich wiederum einen an der Hand zu haben, wenn einer oder der ander von den Professoribus abgehen sollte. Und weil W.[4] den berühmten Anatomicum in Deutschland Herr Prof. Heistern zu Helmstädt zum Anatomico, Herr Prof. Hermannen zu Franckfurt an der Oder zum Geometra vorgeschlagen; so hat der erste Leib-Medicus Herr BluFile icon.gifmentrost bey beyden sondiret, ob sie dorthin zu gehen gesonnen. Und wird die Zeit lehren, was sie resolviren werden.

Prudentiae Tuae committo, num hoc pacto invitationis Hermannianae rationem conterraneos ipsius docere volueris. Mihi quidem hoc modo id commode fieri posse videtur. Nescio num videris epistolam de Cotesii inventis Londini editam,[5] in qua Anonymus docet, quod Newtoniana novo quodam habitu induerit. Quid de Castelli, Jesuitae Galli, Tractatu de gravitate universali[6] sentis? Nonne nugatorem potius, quam demonstratorem agit? Nonne Leibnitio insultans modestiae limites transcendit? Adversarii mei carpendi pruritu plane insaniunt: nunc enim reprehendunt, quod aëri tribuam gravitatem et elasticitatem; nunc quasi sacrilegium interpretantur, quod architecturam militarem disciplinam minime mathematicam aliquando dixerim; nunc carpunt, quod existentiam Dei non probaverim argumento a conscientia petito; mox iterum, quod de conscientia egerim in moralibus, cum Philosophus ignoret conscientiam etc. Sed valeant nugae! Et Tu quoque, Vir celeberrime, Vale.

Dabam Marpurgi d. 22 Octobr. 1724.


Fussnoten

  1. Hermann, Jacob Na. 036, Additamentum alterum ad ea quae super Problema Trajectoriarum in Actis Eruditorum hucusque prodierunt. Exerc. Francof., t. III, Sect. II, pp. 122-173
  2. Vergil, Aeneis, 6, 743
  3. Neue Zeitungen aus der gelehrten Welt
  4. [Text folgt]
  5. nachweisen evt.. von Robert Smith (Herausgeber) siehe auch die Rezension in den Phil. Trans.: An Account of a Book, intituled, Harmonia Mensurarum, sive Analysis & Synthesis per Rationum & Angulorum mensuras promotae: accedunt alia Opuscula mathematica: per Rogerum Cotesium...: Phil. Trans. Nr. 372, For the Months of June, July, and August. 1722, London 1724, pp. 139-150
  6. Castel, Louis Bertrand, Traité de la pesanteur universelle, 2 Bde, Paris 1724


Zurück zur gesamten Korrespondenz