Zanotti, Francesco Maria an Bernoulli, Johann I (1724.06.01)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 8. Dezember 2014, 16:11 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Zanotti, Francesco Maria, 1692-1777
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Bologna
Datum 1724.06.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 730:Bl.44
Fussnote



File icon keinbild.gif Franciscus Maria Zanottus

Bononiensis Scientiarum Instituti, et Academiae

A Secretis.

Sapientissimo atque Immortali Viro

Jo: Bernoullio

S. P. D.

Quae in Bononiensi Scientiarum Instituto, studio praesertim atque opera Aloysii Ferdinandi Marsilii Comitis, Academia excitata sit, quantaque cum spe ab universo Senatu et aucta et, amplificata, Bernoulli doctissime, et sapientissime, profecto non ignoras. Illud fortasse ignoras, quo nihil est nobis et Academiae honorificentius, nihil gloriosius, te scilicet in Academicorum Honorariorum numerum esse cooptatum. Scito igitur te in hunc numerum, non consentientibus tantum omnibus, sed etiam plaudentibus, et sibi mutuo gratulantibus, esse receptum. Neque enim satis aut amFile icon keinbild.gifplitudini nostrae, aut Academiae dignitati consultum videbatur, si cum haberemus excellentissimos quosque in quavis facultate homines ad hunc coetum adjunctos, tu tamen abfuisses, qui unus omnium doctissimus, praestantissimusque semper es habitus. Tibi ita persuade, tantam de re nobis esse opinionem, quanta esse debet, id est maximam ac prope infinitam. Vale.

Bononiae Kal. Juniis. MDCCXXIV


Zurück zur gesamten Korrespondenz