Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1724.05.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1724.05.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.24*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Dn. Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Ex Cl. Bülffingero intellexi Te, Vir celeberrime aliquas per ipsum ad me litteras dedisse:[1] sed quae nesci[o] quo fato interciderint, quod maxime doleo. Interea per eundem meas acceperis, quibus significavi, me ex nundinis Lipsiensibus ad Te deferri curaturum scripta eristica in controversia cum Theologis Pietistis. Equidem non dubito fore, ut singula ad Te deferantur: cum tamen Studiosus Helveticus, qui hactenus apud nos egit, in patriam revertens petiit, ut aliquas ipsi File icon.gif litteras [ad] Te deferendas committerem; placuit scriptum contra Buddeum[2] hisce adjungere, ex quo de insulsis adversariorum objectiunculis judicare liceat vestratibus. Non habeo plura, quae addam. Vale igitur Vir mihi singulariter colende, atque fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 20 Maji. 1724.


Fussnoten

  1. Johann Bernoulli an Christian Wolff von 1724 03 11
  2. Buddeus, Johann Franz, Herr D. Joh. Francisci Buddei Bedencken über die Wolffianische Philosophie mit Anmerkungen erläutert von Christian Wolffen, Franckfurt (Andreä) 1724


Zurück zur gesamten Korrespondenz