Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1724.05.08)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:45 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1724.05.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.23*
Fussnote Siegel abgerissen



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo,

Dn. Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Variis fortunae fluctibus agitatus ad Te nihil litterarum dedi, cum deesset scribendi occasio; cetera autem publica fama ad Te, Vir Amplissime, deferri non dubitarem. Intellexi ex Cl. Thümmigio, qui Cassellis in illustri Carolino Professorem Philosophiae agit, donec in Academia Marpurgensi locus vacaverit, et cujus Serenissimus Noster consiliis in Mathematicis et Physicis, quibus delectatur, utitur, Tibi e re videri, ut Apologiam publici juris faciam: sed extant jam scripta apologetica a me edita cum lingua Germanica tum Latina,[1] quae ut ex nundinis Lipsiensibus per mercatores vestros ad Te mittantur jussi. Fata mea in novellis literariis Helveticis prolixe narrari non displicet,[2] modo editores abstinuissent a nomine Bülffingeri, Nazmeri et aliquibus epistolae verbis. Puto, Cl. Bülffingerum scripturum, qua raFile icon.giftione medela quaedam afferri possit, ne in furorem acti adversarii prorsus in rabiem agantur, cum potentes sint ad nocendum.[3] Ex Russia novissime accepi literas[4], quibus invitatio honorifica ad munus Praesidis Academiae repetitur. Scripseram occasione illarum literarum, quas commemorant editores vestrarum novellarum, me non commode conditionem oblatam amplecti posse, ne haereseos suspicio, quam gravissimum crimen in Russia haberi constet, difficultates facesset, praesertim cum adversarii calumnias suas deferre co[n]sueverint ad eos, quorum me gratia frui norint, ut scilice[t] rationibus destituti, destructis fortunis meis, a vindicta d[ivina] argumentum adversus me petant, more suo per plures annos ex plurimis speciminibus perspecto. Sed rescripsere ex Russia, se illos clamores ac insultus non curare, nec minori, quam ante, pretio merita mea habere. Immo argumentum inde sumunt, ut, Germania ingrata et scientiarum contemtrice relicta, in Russiam veniam scientiarum, quarum avidi, fundamenta ibidem positurus. File icon.gif Scripsere gemina ad Cel. Menckenium, qui sua novellis litterariis Lipsiensibus inseruit.[5] Quodsi ita visum fuerit, prudentiae Tuae relinquo, quibus verbis repetitae post fata altera jam vice invitationis mentionem fieri volueris in vestris Novellis. Annotationes in Censuram Buddeanam[6] applausu exceperunt etiam Theologi orthodoxi, Buddeus enim partibus Pietistorum favetur. Et quod notatu dignum est, homo male sanus, qui aut non intellexit, aut oblitus est, quae exscripsit, ipse in Philosophia[7] sua theses defendit, quas in Hallensium gratiam in me reprehendit et atheisticas pronunciat. Prodiere jam annotati[o]nes in Metaphysicam[8], de quibus novellae vestrae loquunt[ur.] Sed de his statues, cum ad vos pervenerint. Vale et fave.

Dabam Marpurgi d. 8 Maji. 1724.

File icon.gif Monsieur

Monsieur Bernoulli,

Professeur celebre

en Mathematique

à

Bâle.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Christian Wolffens ... Sicheres Mittel Wieder Ungegruendete Verleumdungen, Wie Denselben am besten Abzuhelffen, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1723, 14 Seiten (überprüfen)
  2. Johann Bernoulli hat den Text Wolffs De fatis suis an J. J. Scheuchzer nach Zürich geschickt, um diesen über Wolffs Situation zu informieren. Der Text wurde (überprüfen) ohne Rücksprache mit Johann Bernoulli in die Neuen Zeitungen aus der gelehrten Welt eingerückt. Siehe den Brief von Johann Bernoulli an Bilfinger von 1724 05 23
  3. Bilfinger sendet im Brief von 1724 05 15 folgenden Text an Johann Bernoulli zur Weiterleitung an Scheuchzer: "Die Editores melden auf Begehren des Prof. Bülffinger zu Tübingen, dass sie den brief, den er, auf Hr. Hoff Rath Wolfens verlangen, einem vornehmen gelehrten in der Schweiz zu seiner nachricht privatim communiciret hatte, ohne vorwissen dessen, an den der brief gestellt ware, in ihrer ersten Zeitung pag. ... publiciret haben, und geben auf geschehene erinnerung dieses Zeugnuss von sich, damit nicht seiner seits ungleiche absichten unter dieser publication möchten vermuthet oder Ihme wider seine intention aufgebürdet werden."
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. Buddeus, Johann Franz, Herr D. Joh. Francisci Buddei Bedencken über die Wolffianische Philosophie mit Anmerkungen erläutert von Christian Wolffen, Franckfurt (Andreä) 1724 (Anmerkung: Wolff reprints Buddeus' critique and adds his running commentary and satiric refutation)
  7. Johannes Franciscus Buddeus, Institutionum (oder Elementa) philosophiae practicae, 1697; Elementa philosophiae instrumentalis u. theoreticae, 2 Bde., 1703. 1724 kommt die wahrscheinlich hier gemeinte 8. Auflage dieses Werkes heraus: Johannes Franciscus Buddeus, Elementa philosophiae theoreticae seu institutiones philosophiae eclecticae, tomus secundus, Halle, [Orphanotrophium], 1724
  8. Wolff, Christian, Anmerckungen über die Vernünftige Gedancken von Gott der Welt und der Seele des menschen auch allen Dingen überhaupt zu besserem Verstande und bequemerem Gebrauche derselben, Frankfurt am Main (Andreä) 1724


Zurück zur gesamten Korrespondenz