Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1722.05.02)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle (Saale)
Datum 1722.05.02
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.21*
Fussnote Auf gleichem Blatt Brief von Wolff an Joh. I B. (1721 10 13), den dieser von Mencke als unzustellbar zurückerhielt.



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Accipio literas a Menckenio nostro, quibus mihi remittit eas, quas ante annum et ante semestre spatium ad Te dederam[1] una cum libris, quos Tibi destinaveram. Ne igitur silentii culpam in me conjicias, utramque epistolam anteriorem cum libris istis nunc denuo Tibi mittendam ad Cl. Menckenium remisi, additis Thümmigii aliquot dissertationibus[2] et secundo Experimentorum Tomo[3]. Legi obiter nec integram epistolam Keillii adversus Te in publicum emissam,[4] ubi etiam Actorum Collectores atro carbone notat, quorum esse judico ut contemtu vindicent injuriam. Incidit vero nuperrime scriptum recens editum ab Hartsoekero,[5] ubi Keilliana (si superis placet) urbanitate Te excipit, ansam suppeditante Tua de Phosphoro Mercuriali dissertatione[6] videturque satis fastuose pronunciare, Te studiis physicis imparem in pulvere Geometrico versari debere: id quod miror in homine, qui motus causam quaerit in spiritibus seu entibus immaterialibus et productionem insectorum tribuit inFile icon.giftelligentiae mundanae organicum ex inorganica massa fabricantis. Si Crusius, quod ex Menckenio didici, satisfaciat Keillianae rusticitati, poterat una fastum Hartsoekeri retundere et quam curta sit in physicis suppellex ostendere. Abunde suppeditabi[t] libellus, qui sub titulo Recherches de plusieurs pieces de Physique[7] Ultrajecti prodiit, in quo industriam suam exerceat Cl. Crusius. Haberet sane integri Tractatus materiam amplam, ex quo deinceps Actis insererentur praecipua momenta. Vale.

Dabam Halae Saxonum. d. 2 Maji 1722.

P. S. Festinanti plura scribere hac vice non licuit.


Fussnoten

  1. Es handelt sich um die Briefe von Christian Wolff an Joh. I B. von 1721 05 12 und 1721 10 13
  2. Thümmig, Ludwig Philipp, Specimen novum nephelemetriae seu dissertatio physico-mathematica de pondere nubium, Halae Magdeb. (Hilliger), [ca. 1722]. Oder: Thümmig, Ludwig Philipp, Disputatio Physico-Mathematica, Qua Phaenomenon Singulare Solis Coelo Sereno Pallescentis Ad Rationes Revocatum, Halae Magdeburgicae (Hilliger) 1722
  3. Wolff, Christian, Allerhand nützliche Versuche, dadurch zu genauer Erkäntnis der Natur und Kunst der Weg gebähnet wird Verfasser/Urheber denen Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet von Christian Wolff, Th. 2, Halle (Renger) 1722
  4. evt. Keill, John, Lettre de Monsieur Jean Keyll [...] à Monsieur Jean Bernoulli: Journal literaire Bd. 10 (1719), pp. 261-287
  5. [Text folgt]
  6. Bernoulli, Johann I Op. 112 {mit Wilhelm Bernhard Nebel}, Dissertatio Physica De Mercurio lucente in vacuo Quam Annuente aeterno luminum Patre Permissu Sapientiss. Philos. Ord. in Univ. Basil. Sub praesidio Viri Excellentissimi, Celeberrimi Joh. Bernoulli, Ph. & Med.D. Math. P.P. Trium Societatum Scient. Gall. Angl. & Boruss. Socii, Patroni & Praeceptoris sui omni observantiae cultu prosequendi, Publico Eruditorum Examini submittit ad d. 24. Mart. MDCCXIX. Wilhelm. Bernhard. Nebel, Hasso-Marpurg. M.C. Auctor. In Auditorio Collegii inferioris, Basileae, Typis Friderici Lüdij, Acad. Typogr.
  7. Hartsoeker, Nicolaus, Recueil de plusieurs pièces de physique, où l'on fait principalement voir l'invalidité du système de Newton; et où se trouve entre autres, une dissertation sur la peste et sur les moyens de s'en garantir, Utrecht, 1722.


Zurück zur gesamten Korrespondenz