Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1721.03.08)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 14. September 2012, 11:41 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1721.03.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote P.S. fehlt in der Abschrift.



File icon keinbild.gif Viro Excellentissimo atque Clarissimo

Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

En Tibi, quia non renuis, Responsionem ad inanes Taylori declamationes,[1] longam quidem sed non ita tamen quin multo longior fuisset si non plurima quae in rem facerent fuissent omissa. Rogamus Te ut pro lubitu mutes, corrigas, deleas, aut etiam adjicias quod majoris Tibi ponderis videbitur: Videmus enim Te ad id operis quam maxime esse idoneum, cum ob rerum quam habes notitiam, tum ob scribendi qua polles elegantiam. Optamus utique ut scriptum hoc, quam primum fieri poterit, deferatur Lipsiam atque ut sine mora ibi typis mandetur. Gaudeo Tibi probari consilium meum, alieno magis quam meo calamo utendi, ubi agitur de cavillis retundendis. Quod in vitae meae recensione germanica nonnulla immutaverint Amici Tui, tantum abest ut id aegre feram, ut potius approbem; memini enim multa me ibi adnotare, quae vel omissa vel aliter adornata cuperem. Quod erogaveris in File icon keinbild.gif portorium pro hoc fasciculo ad Te deferendo lubenter refundam, liberarem utique eum Tubingam usque, soluta pecunia nostro postarum Magistro, sed non acceptat, nisi quantum debetur pro semisse itineris, hinc scil. ad Scaphusium, quousque meas litteras immunes mittere possum: Idem quoque Tuis contingere video, quibus etiamsi inscribas franco partout, semper tamen deleto partout et aliena manu substituto par Schafhouse traduntur mihi litterae Tuae, quod significare volui, ne Te amplius pecunia Tua fraudari patiaris.

Dicis tabulae aeneae ectypos jam divulgatos esse; ferendum quidem est quod mutari non potest, foret interim gratissimum si qua adhuc correctio fieri posset in prototypo, ut ectyporum exemplaria quae forsan excudenda restant perfectiora evadant.

Nesciveram sane prodiisse Editionem Germanicam Epistolarum Leibnitii atque Clarkii,[2] tales enim libri vel nunquam vel raro et sero ad nos[3] perveniunt: haec quoque causa est, cur semel tantum in anno Acta Lipsiensia recipiam, nempe per Mercatores nostros ex Nundinis Lips. paschalibus inde ad nos redeuntes ita ut resciscere non possim an quid in illis ad communia nostra studia spectans File icon keinbild.gif prodierit nisi exacto demum integro anno; quamvis tamen quandoque e re esset ut citius viderem, praesertim si quid inesset quod ad me propius spectaret: Quare rogatum Te volo ut subinde perscribas si quid ejus naturae observas aut aliunde Tibi impertitur. Non male actum a Thumigio, quod responsionem dederit ad quintam Clarkii epistolam,[4] multa enim sunt in hac epistola, ad quae Leibnitius si supervixisset facillime respondere potuisset, praesertim ad argumenta nimis sane obtusa quibus utitur ad infringendam virium aestimationem: edidit equidem Cl. Hermannus aliquam dissertationem in qua respondet ad objectiones Clarkianas,[5] sed meo judicio non satis solide: vel unica Demonstratio qua ego usus sum ad stabiliendam aestimationem Leibnitianam, quamque Cl. Wolfius suo Cursui Mathematico inseruit,[6] posset ut mihi videtur Clarkium ad silentium redigere; illa quondam Leibnitio, cui eam submiseram, valde placuit.[7] Caeterum mallem Thumingium responsionem suam dedisse Latine potius quam Germanice, File icon keinbild.gif ut Clarkius quoque illam legere posset. Nescio an audiveris, Keillium novam contra me protrusisse invectivam, Tayloriana, ut dicitur, multo vehementiorem: nondum illam recepi et si dudum Parisiis ad me dimissam.[8] Vides quantum indies molestiae mihi devorandum sit ab invidis meis; si taceo, illi triumphant, si respondeo, lites ex litibus seruntur, hoc enim quaerunt ut tranquillitatem meam turbent; sed spero Te aliosque bonae causae Fautores in se quoque aliquam operis partem suscepturos, ne solus ego tandem succumbam. Quod superest Vale Vir Excellentissime ac quod soles mihi fave.

Dabam Basileae a. d. VIII. Mart. MDCCXXI.

P. S. Quod si existimaveris e re fore ut Ampl. Wolfius videat hanc Apologiam antequam imprimatur additurus forsan aliquid de suo, quod alicujus momenti esset: Lubens patior ut cum illo communicetur. [9]


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. Im Manuskript steht "non".
  4. [Text folgt]
  5. Jacob Hermann, Na. 033, Na. 034, und Na. 035
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. Dieses P. S. fehlt im Entwurf.


Zurück zur gesamten Korrespondenz