Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1720.04.10)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 14. September 2012, 11:40 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1720.04.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Pereximio atque Clarissimo Viro

M. Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Optime egisti injungendo Halensibus, ut iconis meae cum aeri fuerit incisa aliquod exemplum ante ad me deferri curent quam reliqua excudant nedum publico exponant, vereor enim ne non futura sit accurata similitudo, siquidem ea in ipso quem misi prototypo non satis bene sit expressa. Bene est quod nunc deprehendas methodum a Te adhibitam pro demonstratione mei Theor. V aliquando impediri quantitatibus imaginariis, imo etiam ut in postremis meis notavi diversitate signorum, quippe quae diversam quoque efficit quadraturae dependentiam, sicuti patet ex et , quorum prius ex circulo alterum ex Hyperbola deducitur. Mitto jam Tibi quia desideras apographum illius schedae in qua paucis notaveram vestigia quibus insistens perveni ad inventionem meorum theorematum, spero Te pro sagacitate Tua filum operationum facile evoluturum etiamsi verbis illud non explicaverim: Intelliges hinc quantum intersit discriminis inter invenire et inventum demonstrare; quod Tu Vir Clariss. et Agnatus meus per substitutionem novarum litterarum verum esse probastis, id mihi retentis iisdem litteris ex ipsa differentationis et integrationis natura eruendum fuit; fortassis ista speculatio ad alia peniFile icon keinbild.giftiora viam Tibi sternet. Mitto etiam Agnati mei responsum ad scrupulum Tuum contra ipsius Demonstrationem Theorematis V. Videbis in eo Te lapsum esse, quod non secundum leges differentiaveris. Tales lapsus facile committuntur, si vel tantillum fatiscat attentio.

Non ita pridem aliquid responsi accepi a parte Newtoni ad quem ultima vice scripseram,[1] nunc vero audio quod ante tres circiter hebdomadas in relatione aliqua hebdomadaria ni fallor scaphusiana,[2] nunciatum fuerit Newtonum obiisse, forsan Tibi hac de re aliquid certius constat. Mors ista sane si vera esset magnam intulisset Orbi mathematico jacturam, sed et simul Angli amisissent suum illud Idolum, quo Exteris tam proterve hucusque insultarunt, non aliter ac si in Eo habuissent Palladium quo salvo Gloria Anglicana esset indelebilis. Vale Vir Clarissime et mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. X. Aprilis MDCCXX.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz