Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1719.05.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle (Saale)
Datum 1719.05.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.17*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Accepi, Vir Celeberrime, schediasmata Tua[1] et, ubi ea legeram, Lipsiam remisi ut Actis inserantur. Non displicet, quod Keilium rusticis moribus contra Seculi genium inclarescere studentem defricueris, ut meruit. Taylorum esse Mathematicum Keilio longe solidiorem facile largior; an vero a rusticitate Keilii multum absit, de eo fere dubito. Certe non minor Taylori, quam Keilii arrogantia est: id quod vel ex recensione libri ipsius de methodo incrementorum,[2] in Bibliotheca Anglica (Bibliotheque Angloise) apparet, quae sine dubio ab ipso venit. Ibi inter alia, quae Te tangunt, p. 535: "L'auteur a évité exprés de faire mention de ce, qui avoit été fait par les autres, parce que cela l'auroit engagé necessairement à remarquer plusieurs fautes et imperfections, qui se trouvent dans leurs Solutions: c'est pour cela qu'il n'a pas jugé à propos de parler des Solutions, qui ont été données des figures de la Voile,[3] et de la Voute,[4] non plus que de celles des isoperimetres données par Mr. Jacob Bernoulli[5] etc.

L'Auteur a crû que son silence sur [l]a Solution du probleme des isoperimetres donnée par Mr. Jean Bernoulli dans les Mem. de l'Acad. Roy. des Sc[iences] 1706[6] seroit regardé comme une faveur faite à l' Auteur de cette Solution, parceque, s'il en eût fait mention, il n'auroit pû se dispenser de censurer trois ou quatre faute[s] tres considerables, qui s'y rencontrent. Il n'étoit pas possible que l'Auteur marquat, que Mr. Jean Bernoulli et lui s'étoient servis des mêmes principes sans autre difference, que celle des mots, dans la recherche du File icon.gif centre d'oscillation, parce que la Solution de Mr. Bernoulli[7] n'a paru que l'année 1717 dans les Mem. de l'Academie Roy. des Sciences pour 1714, cette premiere date étant posterieure de trois années a celle de la publication du livre de l' Auteur[8], sans compter que son Msc. avoit été en la possession de la Societé Royale environ un an avant ce temps là, c'est à dire, depuis le mois d'Avril 1713." Scilicet non legit Taylorus Acta Eruditorum, licet hanc defensionem opponat Actis Eruditorum A. 1716.[9] Pro dissertatione Tua de phosphoro Mercuriali[10] gratias ago: misi unum exemplar ad Cel. Hermannum una cum literis adjunctis. Curabo, ut in Actis mentio fiat eorum, quae dissentientium placitis opponi merentur. Ego meditationibus metaphysicis, quod facere constitueram, per hiemem vacare non potui, quia valetudo non ferebat, quae tamen, ut spero, mox in integrum restituta erit. Cumque a die 1 Februarii ad praesentem usque in publicum prodire haud potuerim, cessabunt quoque varia circa vegetationem experimenta, quibus vernum tempus destinaveram. Interim mitto, quae Happio cuidam Regi Nostro a consiliis militaribus opponi necessarium duxi,[11] cum is coram Rege de meo scripto sinistrum judicium ferens promisisset, se inventi mei nullitatem publice ostensurum.[12] Alias ab eristicis abhorreo. Rotam Orfyreanam esse perpetuum mobile pure mechanicum, ego sane non dixerim, nec unquam dixi, sed ob allatam a Te rationem aliquid physici subesse suspicor, quodcunque tandem illud sit. Rotam motu valde aequabili nec minus celeri una cum axe suo circumire, nullo motore externo sensibili praesente, ipsemet vidi. Orfyreus sancte asseveravit, machinam non agi aliquo elastro, quod retendi opus habet, et Serenissimus Hassiae Landgrafius, soluto inventori praemio 8000 thalerorum vidit structuram internam, antequam File icon.gif testimonium perhiberet. Non ergo video rationem, cur testimonium et asseverationes in dubium vocare debeam, aut cur Orfyreum pro impostore habeam. Licet enim horologia in motu perseverare possint per integrum annum, pondere vel elastro semel tantum retenso: alia tamen rotae Orfyreanae, ut ante dixi, est ratio. Neque hic argumentum petitur ab eo, quod motum continuaverit per aliquot menses; sed quod sine ullo elastro, quod retensione opus habeat, rota una cum axe suo sine motore externo sensibili in orbem redeat. Quae de Filio Tuo scribis, magna cum voluptate legi: sed majori perfundas, ubi intellexero, rem ex voto cessisse. Si qua ego conferre possim, faciam id perlubenter, nisi res jam confecta fuerit.

Cel. Hermannus dynamica Leibnitii, quorum jacturam fecit orbis eruditus cum morte Viri Summi, in Exercitationibus Francofurtensibus de suo restituere aggressus, data demonstratione theorematis, quod vires sint ut altitudines, per quae gravia ascendunt;[13] sed videtur mihi nimis arctos huic scientiae limites constituisse, nec effectus puros, quos vocat Leibnitius, ab aliis vim absorbentibus distinxisse. Sane vires gravium esse ut altitudines, per quae ascendunt, absque longa demonstratione mihi concedendum esse videtur. Si enim gravia ascendentia fuerint aequalia, effectus sunt altitudines, per quae ascendunt. Effectibus vero vim absorbentibus vires sunt proportionales, quod ab omnibus conceditur. Vires esse in ratione duplicata celeritatum, mobili existente eodem vel aequali, in motu aequabili A. 1711 demonstrare conabar,[14] applicando celeritates ad spatia: quam demonstrationem non improbabat Leibnitius.[15] Sed cum ipse putaret, me gratis assumere, vires esse in isto casu in ratione composita celeritatum et spatiorum, id reprehendebat, et aliam quandam demonstrationem adjiciebat, quod [ra]tiones[16] purae sint in ratione composita effectuum et velocitatum: unde meum File icon.gif suppositum, quo utebar, utique deduci potest. Incidit ante aliquod tempus in manus meas scheda quaedam Leibnitii Msc. de summatione dyadica[17], quae inexpectata obtulit, etsi digerere non vacavit. Moliebatur Leibnitius ejus ope restitutionem Analyseos Diophanteae aut, si mavis, veram Analysin arithmeticam, qua absoluta, praeclara sibi promittebat in Geometria altiori.[18] Non dubito quin plura hisce lateant in schedis Viri Summi, vidi enim ipsummet aliquoties, cum hic Halae esset, in hoc genere meditari. Quodsi de ea juxta mentem ipsius nondum constiterit, mittam istorum lineamentorum apographum.[19] Quod superest vale et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 8 Maji 1719.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Johann I Op. CXIII, Responsio ad nonneminis provocationem, Ejusdem solutio quaestionis ipsi ab eodem propositae de invenienda Linea curva quam describit projectile in medio resistente: AE Maji 1719, pp. 216-226 und Bernoulli, Johann I Op. CXIV, Clar. Taylori Mathematici Angli Problema Analyticum, quod omnibus Geometris non-Anglis proposuit, solutum a Joh. Bernoulli: AE Junii 1719, pp. 256-270.
  2. [Taylor, Brook], Methodus incrementorum. Auctore Brook Taylor, LL.D.&R.S. Secr. Londini. M. DCC. XIV. in 4. pagg. 118, in : Bibliotheque angloise, Tome quatrieme, seconde partie, à Amsterdam 1718, Article X, pp. 523-539.
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. Bernoulli, Johann I Op. LXXV, Solution Du Problême proposé par M. Jacques Bernoulli dans les Actes de Leipsik du mois de May de l'année 1697, trouvée en deux maniéres par M. Jean Bernoulli son Frere, & communiquée à M. Leibnitz au mois de Juin 1698. Sur les Isoperimetres: Mém. Paris 1706 (1707), pp. 235-245.
  7. Bernoulli, Johann I Op. XCVI, Nouvelle Theorie du Centre d'Oscillation, Contenant une Regle pour le déterminer dans les Pendules composés & balançans non seulement dans le vuide, mais aussi dans les liqueurs; laquelle Regle est appuyée sur un fondement plus seûr qu'aucun qu'on ait publié jusqu'ici par rapport à cette matiere: Mém. Paris 1714 (1717), pp. 208-230.
  8. Taylor, Brook, Methodus incrementorum, Londini 1714.
  9. Besonders gegen: [Bernoulli, Johann I], Epistola pro eminente Mathematico, AE Julii 1716, pp. 296-315.
  10. Bernoulli, Johann I (mit Nebel, Wilhelm Bernhard) Op. 112, Dissertatio Physica De Mercurio lucente in vacuo Quam Annuente aeterno luminum Patre Permissu Sapientiss. Philos. Ord. in Univ. Basil. Sub praesidio Viri Excellentissimi, Celeberrimi Joh. Bernoulli, Ph. & Med.D. Math. P.P. Trium Societatum Scient. Gall. Angl. & Boruss. Socii, Patroni & Praeceptoris sui omni observantiae cultu prosequendi, Publico Eruditorum Examini submittit ad d. 24. Mart. MDCCXIX. Wilhelm. Bernhard. Nebel, Hasso-Marpurg. M.C. Auctor. In Auditorio Collegii inferioris. Basileae, Typis Friderici Lüdij, Acad. Typogr.
  11. Wolff, Christian, Erläuterung der Entdeckung der wahren Ursache von der wunderbahren Vermehrung des Getreydes, darinnen auf die kurtze und wohlgemeinte Erinnerungen, welche darüber heraus kommen, geantwortet wird, Halle im Magdeb. 1719.
  12. Happe, Gottlob Christian, Der in seiner eignen gemachten Gruben sich selbst fangende Wolff, Berlin 1719.
  13. Hermann, Jacob Na. 033, De Quantitate Virium recte aestimanda: Exerc. Francof., t. II, Sect. I, Ex. IV, 1718, pp. 97-131.
  14. Wolff, Christian, Defensio virium in corporis existentium contra nuperas objectiones: AE, Sept 1711 pp. 400-404; Wolff, Christian, Objectiones contra novam definitionem motus in diario erudit. Parisino exhibitam: AE, Nov. 1711 pp. 493-495.
  15. Wolff teilte seinen Beweis 1710.12.31 Leibniz mit, dieser schlug in seiner Antwort von 1711.01.12 einige Präzisierungen vor. Die Brieftexte sind abgedruckt in: Briefwechsel zwischen Leibniz und Christian Wolf aus den Handschriften der Koeniglichen Bibliothek zu Hannover, herausgegeben von C. I. Gerhardt, Halle 1860, pp. 129-133.
  16. Wolff hat hier "effectus puri" mit einem Tintenklecks in ein anderes unleserliches Wort korrigiert, das gemäss der Antwort Leibnizens an Wolff von 1711.01.12 als "rationes" zu lesen ist (Gerhard, op. cit. p. 132).
  17. Vielleicht Leibniz, G. W., De Dyadicis, in: Leibniz, Math. Schriften, 2. Abt., Bd. III, hrsg. vom C.I. Gerhardt, Halle, 1863, pp. 228-234. Dort findet sich "§7. Generalis praxis Additionis".
  18. Vgl. z.B. Leibnizens Bemerkungen in seinem Specimen novum analyseos pro Scientia Infiniti, circa Summas et Quadraturas, AE Maji 1702, p. 219.
  19. Eine Abschrift dieses Leibnizschen Textes ist bis jetzt nicht in Basel aufgefunden worden.


Zurück zur gesamten Korrespondenz