Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1716.12.25)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 15. April 2016, 15:11 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1716.12.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.399-400
Fussnote Siegelspuren



          

File icon.gif Viro Experientiss[imo][1] atque Celeberrimo

Ioh. Iacobo Scheuchzero

Iac. Hermannus

S. P. D.

Diu est ex quo humanissimas Tuas easque acceptissimas litteras accepi[2] atque perennem Tuam erga me benevolentiam laetus cognovi, sed ocyus responsuro mihi obicem objecere infinita ut ita loquar negotiorum impedimenta quae omnia ex Rectoratus mei[3] quod nunc ab aliquo jam tempore mihi ferendum onere manant. Nam quia Universitas ista 16 pagos habet subditos, pluresque item Cives tum litteratos tum illiteratos imo etiam Iudaeos multos et artifices, satis amplam habet Iurisdictionem adeo quidem ut Rectores toto Die quaerelas audire debeant, ut eae mirum in modum jam distrahant animum in omne aliud quam res literarias vel commercium cum Amicis per epistolas conservandum, ad haec impedimenta accedunt ipsi Senatus academici frequentissime hoc loco haberi soliti, tum etiam dies Iudiciales qui singulis septimanis bis recurrunt, quae omnia et Senatus Consultorum executio tempus deposcunt, propter tot impedimenta spero ignosces mihi adeo tarde ad gratissimas Tuas respondenti. Gaudeo quod opusculum meum[4] acceperis et benigne de eodem sentire volueris, sed non erat quod mihi gratias pro eo ageres, cum tot egregiis Tuis ingenii monumentis mihi dono missis a multo jam tempore me devinctissimum Tibi tenueris et etiam nunc teneas, non enim tanquam dignum pro tot insignibus tuis muneribus redhostimentum tradi Tibi curavi, sed tanquam leve monumentum tuorum erga me benefactorum memoriam apud me non periisse. Resciveris jam haud dubie jacturam quam RP. literaria obitu Illustris Leibnitii[5] passa est. Plura non succurrunt, Vale.

Dabam Ffurti ad Viadrum d. 25 Dec. 1716.

P. S. Felicia anni auspicia cum pluribus sequuturis ex animo precor.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jaques Scheuchzer Docteur

en Medecine et Professeur des Mathematiques

tres celebre                    

à Zurich


Fussnoten

  1. Textverlust durch Papierschaden.
  2. Dieser Brief Scheuchzers ist anscheinend nicht erhalten. Hermann war Ende Mai 1713 von Padua abgereist und hatte sich dann bis Ende August in Basel aufgehalten, bevor er von dort zur Übernahme des Lehrstuhls für Mathematik an der "Viadrina" nach Frankfurt a. d. Oder weitergereist war.
  3. Hermann hatte in diesem Jahr zum ersten Mal das Amt des Rektors der "Viadrina" übernommen. Zum zweiten Mal übernahm er dieses Amt Ende 1724.
  4. Gemeint ist Hermanns Phoronomia (1716) (= Na. 022). Scheuchzer hatte ihr baldiges Erscheinen bereits angezeigt in: Nova literaria Helvetica pro annis 171[3] et 1714 ..., Tiguri [Zürich] (Chr. Hardmeyer) 1715, p. 38.
  5. Hermanns langjähriger Protektor und Briefpartner Gottfried Wilhelm Leibniz war am 14. November 1716 in Hannover verstorben.


Zurück zur gesamten Korrespondenz