Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1716.05.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle (Saale)
Datum 1716.05.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.11*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime atque Amplissime,

Puto, Elementorum meorum Tomum alterum,[1] quem cura bibliopolae nostratis ad Te mittendum curavi, ad Te pervenisse. Nunc mitto lectionem publicam de nupero meteoro ignito,[2] quam ob rationes in praefatione commemoratas typis mandare coactus fui. Insanus Keilius furere non desinit, dignus sane, cujus fastus retunderetur, neque enim mihi videtur invictus heros. Sane quae de Mercatore nugatur,[3] e diametro contrariantur iis, quae in Transactionibus Anglicanis leguntur. Miror Taylorium novum incrementorum jactare, cum tamen, ni fallor, aliquoties jam monitum sit in Actis,[4] differentias non semper esse inassignabiles, tuncque negligi non posse. Nec sane nova problemata affert, verum a File icon.gif Te Tuique similibus dudum in Actis soluta.[5] Audio aulam Vinariensem de agnato tuo in Academiam Jenensem ad Professionem Physicam et Mathematicam vocando cogitare; sed dubito, quod venturus sit, tum quod Reformati ibi non habeant publicum religionis exercitium, tum quod salarium tale non esse praesumo, quod ipsum deceat. Vale et porro fave, Vir Celeberrime.

Halae Saxonum.

D. 6 Maji. 1716.

Tuus om[n]i studio

Chr. Wolfius.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Wolff, Christian, Gedanken über das ungewöhnliche Phänomenon, welches den 17 März um 7 Uhr in Halle und anderwärts gesehen worden, Halle 1716
  3. [Keill, John], An Account of the Book entituled Commercium Epistolicum Collini & aliorum, De Analysi promota; published by order of the Royal-Society, in relation to the Dispute between Mr. Leibnitz and Dr. Keill, about the Right of Invention of the Method of Fluxions, by some call'd the Differential Method: Phil. Trans. Vol. XXIX, Nr. 341 (October, November, December, 1714), pp. 173-224
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz