Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1714.05.18)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 1. April 2015, 12:03 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1714.05.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.35*
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Viro Summo atque Celeberrimo

Johanni Bernoullio

S. P. D.

J. Hermannus.

Aliquot jam praeterlapsae sunt septimanae ex quo humanissimis Tuis Amorisque Tui erga me plenissimis litteris 6.to Martii datis tanto magis exhilaratus fui, quod ex iis prosperam Tuam Valetudinem Celeberrime Vir conjectare mihi licuit. Faxit Deus ut Tu porro quam diutissime Orbi litterario praeprimis Reipublicae Mathematicae quam tot admirandis Inventis ditasti hactenus, in omni desiderabili Divinae benedictionis affluentia praecipue vero firma sospitate praefulgere pergas. Hoc meum est sincerum Votum quod benigno Tuo et pio reddere potui juxta gratiarum actiones pro gratulatione Tua officiosissima qua felicia mea in hac Universitate Auspicia prosequi dignatus es. Grates pariter rependo pro amica Opera quam ad procurandum mihi in Patria Universitate locum impendisti hucusque et deinceps oblata qualibet occasione Te mihi commodaturum polliceris, quod beneficium si pro dignitate non possum rependere id tamen certo promittere possum ejus memoriam nullo unquam tempore apud me deletum iri, sed potius me omni studio connixurum ut ulla officia quae a tenuitate mea proficisci poterunt a Te desiderentur. Gaudeo vehementer Consult. Dr. J. Jac. Battierium ejusque Generum Drem. Eglingerum voti sui Compotes factos esse retusis Competitorum Machinationibus. Ex Candidatorum istorum numero me non fuisse recte judicasti cum Vener. et Amicissimo Iselio etsi valde optem vobiscum habitare, ob eas ipsas rationes quas in epistola Tua adducis: interim audio Dn. Mangoldium conatum esse Senatus consultum obtinere quo ipsi ad primam professionem vacantem ad quam aspirare possit, accessus certus aperiatur, sed irrito ut mihi videtur conatu. File icon.gif Hisce elapsis diebus accepi litteras a Dn. Michelotto in quibus fuse narrat quomodo Poleni prensationibus factum sit, ut negotium nostrum et Clariss. Tui Affinis nondum potuerit ad optatum exitum deduci; subjungens Nonneminem ex Curatoribus ni fallor Poleno favere, non forte ex merito sed alia de Causa quam recensere non convenit. Deinde putat Clariss. Fardellae propositionibus negotium nonnihil fuisse retardatum, etenim cum Curatoribus Te eligendum proposuit et ad id Eos hortatus est, ea re confusionem Personarum induxisse Ipsum pronunciat. Quo pacto autem res efficaliter restitui possit sua sententia id ad Doctiss. Tuum Nepotem se scripsisse significat, et quid a Vobis hac etiam in re factum velit. Petiit scilicet ut Dn. Nicolaus sibi mittat epistolam aliquam Tua manu scriptam qua mentem Tuam libere exponas et quanto honorario annuo ad Patavinam Professionem vocari velis sin minus ut saltem testeris ipse, Te Patriam absolute non posse relinquere sed Tua vice Nepotem in Mathematicis versatissimum Te exhibere posse. Ut Poleni Machinationibus se efficacius possit opponere ejusmodi declaratione absolute opus esse ipsi videtur. Ad hoc accedit quod a me scribi vult ad Illustr. Leibnizium ut eum rogarem ut a Magnate Aulae Hanoveranae aut etiam si fieri possit ab Ipso Sereniss.mo Electore litteras commendatitias ad Illustr. Joh. Baptistam Venerium impetret, quibus Dn. Bernou[llii] negotium cum calore commendetur quandoquidem iste Venerius praeter quam quod Fratrem habet Curatorem Universitatis, intimus est Amicus Illustr. Loredani alterius Curatoris. Praefatus Dn. Venier diu in Aula hanoverana egit. Hoc quod Michelottus a me exegit jam semel ego feci, et Cel. Leibnizio ea de re Viennam scripsi et adhuc scribam noviter etsi Leibnitius se jam exsequutum esse rescripserit quod petieram.

Et ut ad alia veniam, certe optime Te egisse puto, quod in specimine Tuo Actis Lips. 1713 M. Febr. et Mart. inserto narraveris quae inter Newtonum et Affinem Tuum acta sint in ordine ad Correctionem Prop. 10 Lib. 2 Princ. Phil. Nat. quam exsecto antiquo folio in novo correxit Newtonus, absque tamen ulla Tui facta mentione. Interim curiosus sum sciendi num interea promissum exemplar novae Principiorum editionis Tibi missum et redditum sit. In Belgio nova ejus editio adornatur quae si nondum est absoluta propediem absolvetur.

Statim atque litterae Tuae mihi redditae essent Cl. Wolfio salutem Tuam nuntiavi Tuoque jussu et verbis File icon.gif gratias Ipsi egi pro transmissu exemplari primi Elementorum suorum Mathematicorum Tomi,[1] sed nullas adhuc responsorias ab ipso litteras accepi.

A Patre meo intellexi se donum Libri Tui De la Manoeuvre des Vaisseaux pro me accepisse, pro quo gratias quantas possum maximas ago; et quanquam jam in MSto hoc Tuum eximium opusculum legerim, id tamen avide expecto ut illud majori commodo denuo evolvere eoque erudiri queam. Ego vero cum meo Libro, quem totum mutavi additis diversis speculationibus et resectis nonnullis rebus inutilibus,[2] nondum penitus ad finem perveni nec proinde adhuc in Hollandium misi, id tamen ut spero brevi fiet. Ubi prelum evaserit, operam dabo, ut mature exemplum ejus ad Te deferatur. Caeterum recte propter absentiam meam metuis quod et ego vereor, ne mendis bene purgatus in publicum prodeat, interim Wetsteniis scribam ut curent librum quantum fieri potest correcte imprimi in quod, sicut promiserunt, incumbere etiam deberent quoniam Ipsorum aeque ac mei interest, ut correctus prodeat.

Leibnitii Responsionem ad Commercium Epist. Angl. etiam vidi et legi, haec responsi[o etiam] gallice legitur in Novo Diario litierario, quod Hagae Comitis in lucem mitti solet ab aliquot mensibus. Videbo libenter novam Libri Montmortiani Editionem quam priore multo perfectiorem esse suspicor propter commercium quod Autori Nobilissimo cum Doctiss. Tuo Agnato intercessit super similibus materiis. Plura addere volentem impedit instans Cursoris discessus, propterea Vale et confusam scriptionem summae festinationi condona.

F.furti ad Viadrum d. 18 Maji 1714.

P. S. Data occasione Obsecro Te ut cultum meum haud gravatim significes Venerandis Viris Werenfelsio, Iselio et Antistiti, nec non Reliquis Celeberrimis Tuis Collegis non oblitis Dnn. Fratribus et Dott. Affini.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli de trois Academies Royales

des Sciences de Paris, Londres et Berlin et tres Celebres

Professeur des Mathematiques

à Basle


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Phoronomia


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)