Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1714.05.01)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 20. Juni 2017, 09:16 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1714.05.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.9*
Fussnote Siegel



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Dn. Johanni Bernoullio P. P.

S. P. D.

Christianus Wolfius.

[No]n est, quod mihi gratias agas, Vir Celeberrime, qui me adeo Tibi obstrictum [se]ntio, ut quibus verbis id exprimere liceat non reperiam. Ego potius Tibi gra[ti]as ago, quas possum, maximas, quod tenues meos labores in tyronum utilitatem [s]usceptos boni aequique consulere et (quod majus est) me egregii ingenii Tui partus [co]mpotem reddere dignatus fueris. Facile Tibi persuadebis, Vir Doctissime, quanta cum voluptate sim perlecturus librum[1] ab eo profectum, cujus ingenii perspicaciam et mentis aciem dudum admiratus. Ego felicem judico, cui solis meditationibus vacare licet: sed ea hactenus mihi non contigit felicitas. Sunt enim rationes praegnantes, quae mihi persuaserunt, ut famam latam praeferrem magnae, hic tamen non enumerandae. Agnosco consultius esse, ut judicium Tuum de controversia circa inventionem calculi differentialis mota publice suspendas, praesertim cum Leibnitius ipse decreverit rem suam agere. Quae Tu, Vir Celeberrime, in nova Operis Newtoni editione[2] Tibi vindicare poteras, ea jam Tibi vindicata reperies in Actis Eruditorum anni praesentis:[3] de quo Angli quidem Collectoribus Lipsiensibus, at non Tibi succensere poterunt. Quod haec Acta insigni aliquo invento etiam hoc anno exornare dignatus fueris, mihi pariter ac aliis, qui tuas ingenii dotes mirantur, non File icon.gif potest non accidere longe gratissimum. Sane et ego, et alii me meliores in votis habemus, ut ne ullum inventorum tuorum premas, quippe quae singula singularem quandam ingenii vim spirant, nova meditandi artificia produnt, foecunda rerum utilissimarum ac sublimium semina continent. Praeli errata in schediasmatis Tuis praecavere in mea potestate non est positum, quia Lipsiae non praesens sum, quando typis describuntur: hortabor tamen Menckenium[4], ut majorem attentionem in posterum adhibeat in re, in qua eandem ipsi deficere facile posse haud obscure intelligitur. Vale, Vir Excellentissime, porroque fave.

Dabam Halae Saxonum, ipso quo litteras Tuas[5] accepi die, hoc est, 1. Maj. 1714.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli

Professeur de Mathema-

tique

à

Bâle.


Fussnoten

  1. Gemeint ist: Bernoulli, Johann I Op. XCI, Essay d'une Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux, Basle 1714.
  2. Newton, Isaac, Philosophiae naturalis Principia mathematica. Editio Secunda Auctior et Emendatior, Cantabrigiae 1713.
  3. [Wolff, Christian], Rezension von Newton, Isaac, Philosophiae naturalis Principia mathematica. Editio Secunda Auctior et Emendatior, Cantabrigiae 1713., in: AE Martii 1714, pp. 131-142. In dieser von Wolff verfassten Rezension findet sich auf pp. 133-134 der Bericht über Nicolaus I Bernoullis Besuch bei Newton, bei dem er diesen auf einen von Johann I Bernoulli entdeckten Fehler hinsichtlich der Bewegung in widerstrebenden Medien in der ersten Auflage der Principia von 1686 aufmerksam gemacht hat.
  4. Johann Burckhard Mencke.
  5. Johann Bernoulli an Wolff von 1714.03.18.


Zurück zur gesamten Korrespondenz