Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1712.04.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle (Saale)
Datum 1712.04.25
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.7*
Fussnote Siegelspuren. Umschlagblatt innen leer



File icon.gif Viro celeberrimo atque Amplissimo

Johanni Bernoullio

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Cum ex morbo gravi, quo hactenus laboravi, nondum in pristinum sanitatis statutum fuerim restitutus; languor corporis non concedit, ut multa scribam. Paucis itaque me expediam: et primo gratias ago, Vir cl. quod petito meo adeo benevole annuere volueris, optoque occasionem, qua tua jussa exequi mihi detur. Miror, quod Dn. Menckenius schediasmatis illius tui de sectione angulari nullam mihi fecerit mentionem, sed tantum significaverit, Te quadam in posterum ad exornanda Acta exhibiturum.[1] Unde fere suspicor, quod illud prorsus non acceperit. Scribam tamen ad eum et rogabo, ut, si acceperit, id ad me mittat additamentum a Te mihi nunc communicatum eidem inserturum. Caeterum gratum mihi est, quod Professio Francofurtana Cl. Hermanno non displiceat.[2] Etenim Dn. Chuno, consiliarius aulicus Regis nostri, qui rem totam in aula providit, vix a me persuaderi poterat fore ut Celeb. Hermannus illam amplectatur: cum tamen ego maximopere optarem, ut mihi vicinior esset, ausus sum ipsi vota mea aperire et cum secundum ea respondisset, quae responderat cum Dn. Chunone communicavi. Vale, Vir Cel. et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 25 Apr. 1712.

File icon.gif Monsieur

Jean Bernoulli,

Professeur tres celebre des Ma-

thematiques

à

Bâle.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Johann I Op. LXXXIX, Angulorum arcuumque Sectio indefinita per Formulam universalem expressa sine serierum auxilio: & hinc deducta aequationum angularium promta formatio. Continuatio Schediasmatis de Angulorum arcuumque sectione indefinita: AE Junii 1712, pp. 274-277 und AE Julii 1712, pp. 329-330
  2. Jacob Hermann war bereits 1711, als er noch Professor in Padua war, die Übernahme des durch den Rücktritt Sturms frei gewordenen Lehrstuhls der Mathematik an der Universität Frankfurt an der Oder angeboten worden (Leibniz, Math. Schriften 4, pp. 665-666). Er trat die Professur im Herbst 1713 an und hatte sie bis zu seinem Weggang an die Akademie von St. Petersburg im Jahr 1725 inne.


Zurück zur gesamten Korrespondenz