Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1712.02.28)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 11. September 2015, 13:46 Uhr von Nagel (Diskussion | Beiträge)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1712.02.28
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 58*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Excellentissimo

D.o Iohanni Bernoullio

Fautori Suo S. D. P. Iohannes Scheuchzerus.

Quam maxime placuerunt ultimae Tuae[1] quas ad me dedisti, arrisit ἐπίκρισις tanto magis quidem, quo ea nostris magis quadrat Ideis; Versatur nunc Reformationis cujusdam, praecipue in Schola nostra, negotium; ast prout promptus fuit in quaerendis remedijs, imo et petendis Inclytus Senatus noster, ita oscitans quodammodo in ijsdem vel monstrandis, vel accipiendis, nostrum ministerium est. Vidistine unquam Amplissimi Consulis Escheri nostri orationem coram consessu illo habitam, elegantem sane non minus ac gravem?[2] Iugulum rei premit idque et ornate et adaequate: Si non vidisti hactenus, eam ad Te mittam. [3]

Non minima causa et ratio cur ad Te Scribam, est Epistola Cel. Doppelmayeri Noribergensis,[4] qui multa circa Phosphorum Tuum mercurialem in Ephemer. Gall. A.o 1701 descriptum[5] instituit experimenta, sed ne micam, ve[l] scintillam potius lucis ex Mercurio elicere unquam se potuisse File icon.gif dicit, rogavit nos Vir dictus ut ejus rei causa Salutem Tibi quam officiosissimam suo nomine dicamus, ac instanter ulteriora quaedam in praeparatione ejus Phosphori adnotanda ex Te efflagitemus: Quare et ejus Viri nomine te rogare nullatenus erubui, tanto magis quidem, quanto propensiorem Tuum animum ad juvandos aliorum conatus expertus saepius sim ipsemet. Quibuscum Vale et me porro ut facis Ama.

Dabam raptissime ut vides Tiguri d. 28. Febr. MDCCXII


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1712.02.03.
  2. Die Rede Johann Jacob Eschers über die Absichten der Regierung im Zusammenhang mit der Kirchen- und Schulreform befindet sich im Wyssschen Familienarchiv der ZB Zürich. Escher eröffnete mit dieser Rede die Konferenz der aus weltlichen Mitgliedern bestehenden Revisionskommission, die am 14. Januar 1712 mit den Kirchen- und Schuldienern zusammentrat. Siehe Haag, Friedrich, Die Entstehung der Züricher Schulordnung von 1716 und ihr Schicksal bis auf Pestalozzis Zeit, in: Beihefte zu den Mitteilungen der Gesellschaft für deutsche Erziehungs- und Schulgeschichte 20 (1910), p. 9, Anm. 1.
  3. Eine Abschrift der Rede lag dem Brief Scheuchzer von 1712.03.13 bei.
  4. In der ZB Zürich ist nur die Korrespondenz von Johannes Gabriel Doppelmayr (1671-1750) mit Johann Jakob Scheuchzer erhalten (Ms H 303, pp. 337-420).
  5. Bernoulli, Johann I, Nouveau Phosphore..., in: Mém. Paris 1701 (1704), pp. 1-9 (= Op. LXIII).


Zurück zur gesamten Korrespondenz