Bernoulli, Nicolaus II an Scheuchzer, Johannes (1711.07.22)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 28. Oktober 2016, 11:25 Uhr von Gehr (Diskussion | Beiträge) (Die Seite wurde neu angelegt: „<!-- Begin Titel --> {{DISPLAYTITLE:Bernoulli, Nicolaus II an Scheuchzer, Johannes (1711.07.22)}} <!-- End Titel --> <!-- Begin Bilder --> {|border="0" |<html…“)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Nicolaus II, 1695-1726
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1711.07.22
Briefwechsel Bernoulli, Nicolaus II (1695-1726)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H 346, pp.15-16
Fussnote



File icon.gif Celeberrimo ac Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Nic. Bernoulli.

Litteras Tuas gratissimas accepi,[1] quae autem gratiores fuissent si desiderio meo satisfecisses, nempe si problema quoddam mihi solvendum proposuisses, quod autem Te facturum in proximis quas ad me mittes spero.

Ut autem respondeam ad Epistolam statim Tibi promitto, me admonitioni Tuae, in qua mihi diligentiae commonefacis morem gesturum: Intellexi etiam Te in calculo differentiali non admodum esse versatum, quare tantum problemata algebraica a Te peto, nec alia Tibi mittam ac solvenda proponam.[2]

Percepi ex litteris ad Patrem datis,[3] (qui ut se excusatum habeas quod Tibi non scribat enixe rogat, negotia enim ut et materiae inopia eum impediunt) furorem vestrorum Theologorum (quem satis mirari nequeo) qui non perFile icon.gifmittere voluerunt petulantiam Funambulorum, hic enim Basileae tam fervidi non sunt ut etiam ex suggestu de nugis illis verba facerent; Optime egit Cl. Frater[4] (cui ac Tibi Pater salutem dicit) quod de iis ac eorum exercitiis in Lectione publica egerit.

Cl. Iselius[5] dissertationem suam inauguralem pro titulo gerentem Dissertatio canonem novi testamenti pandere incipiens,[6] sub moderamine Ven. Antistitis nostri Burcardi[7] publice crastina die defendet, et die 24 et 29 ambas lectiones publicas, primam de argumento ex Vet. Test. petito ut virum sanctum atque integrum sistat Enochum Patriarcham; secundam vero ex Novo, ut Prophetam eundem atque extremum impiis judicium comminantem describentemque proponat ac declaret, habebit.

Hisce Vale, ac me Ama.

Dabam Basileae a. d. 22. Julii A.o 1711


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1711.06.27 ist anscheinend nicht erhalten. Jedoch findet sich dazu ein Antwortvermerk Scheuchzers am Ende des vorhergehenden Briefes von Nicolaus II Bernoulli von 1711.06.03.
  2. Nicolaus II Bernoulli, der am 9. Juni 1711 in Basel sein Magisterexamen abgelegt hatte, traute also weder sich noch seinem Briefpartner besondere Kenntnisse in der neuen Infinitesimalmathematik zu und will sich deshalb auf die Lösung algebraischer Probleme beschränken.
  3. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1711.06.27.
  4. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  5. Jakob Christoph Iselin (1681-1737) war ab 1706 Professor der Geschichte in Basel und wurde am 15. September 1711 zum Dr. theol. promoviert.
  6. Iselin, Jakob Christoph, Dissertatio inauguralis Canonem Novi Testamenti pandere incipiens: Quarum prior argumento ex Vet. Test. petito, ut virum sanctum atque integrum sistat Enochum Patriarcham, ex novo altera, eundem ut Prophetam atque extremum impiis judicium comminantem describentemque proponat ac declaret, quam ... pro Doctoris Theologi dignitate rite adipiscenda sub moderamine ... Hieron. Burcardi ... publicae eruditorum disputationi submittit in d. 23. Iulii 1711 ... Iac. Christoph. Iselius, Hist. Pr. ... gemina etiam inaugurali recitatione die 24. et 28. ei. mensis ... defuncturus ..., Basileae (F. Lüdi) 1711.
  7. Hieronymus Burckhardt (1680-1737) war seit 1709 Professor der "Loci communes" und seit Mai 1711 Professsor des Alten Testaments an der Universität Basel.


Zurück zur gesamten Korrespondenz