Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1711.06.27)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Juli 2015, 15:22 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1711.06.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 55*
Fussnote



File icon.gif Viro Acutissimo

Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Iohannes Scheuchzerus.

Diu est fateor ex quo ad ultimas Tuas gratissimas[1] non respondi, inviderunt hucusque mihi hanc delectationem plura eaque non minus taediosa negotia, quam longa et gravia, defuit etiam digna Te materia, quae et nunc deest adhucdum, nolo tamen silere ulterius, ne quid sinistri subesse harioleris: salvus sum quae Dei gratia est, utut continuus coeli sereni fervor apud nos fere insolitus, praeter alios et me acriter satis exercuerit, salvum et Te esse si nunties gaudebo, cum magis de Tua quam de mea salute magis magisque sim solicitus: et hoc quandam gratitudinis pro insigni Tuo erga me Amore, speciem esse autumo, dico pro insigni tuo erga me amore, hunc etenim vel luculentissime manifestasti in Literis Tuis ultimis ad quas tamen diutius quam par fuit, silere me coëgit necessitas.

Praeteritis nundinis Tigurinis nostris Amplissimo nostro Magistratui praesentes se stiterunt funambuli quidam, flagitantes permissionem artem suam et heic pro modica satis in caput quodvis individuum pecunia, exercendi, quae et ipsis secunda facta instantia concessa tandem fuit, votis tamen non unanimibus. Huic permissioni sese opposuerunt cum specie fervoris Theologi nostri et ministri pro gravitate sua petulantijs hisce contradicentes, quo facto ipsa prius elargita concessio votis prorsus unanimibus confirmata fuit: nondum tamen et heic Zelotarum File icon.gif nostrorum immaturus fervor cessavit, quidam etenim eorum hancce Magistratus nostri actum in publica Cathedra acrius perstrinxerunt, sed simpliciter satis imo et naenijs, nugisve, his etenim tales homines magi audiunt ac praestigiatores (o simplicitatem nefandam) nefandi ac pessimi; refellit Errorem huncce ἀγεωμέτριτον frater meus (qui sua Tibi obsequia dicit) in Lectione sua publica Mathematica, quam praeterita Veneris Die nonnisi de funambulis habuit. Ridentur isti homines in publica platea a quovis non docto saltem, sed et insulsa plebe ipsa.

Dolet frater meus qui Bernae fuit non ego, se non habuisse occasionem cum adgnato Tuo[2] colloquendi, si ibidem fuissem ego aut ille me, aut ipsum ego vidissem et cognovissem, eum autem pro nunc officiosissime saluto, quem proxime Literis petiturus sum,[3] vellem ut et ad oras nostras appelleret potius quam ad Bernenses, praestarem ea quae ipsi debeo, et quidem debeo libenter.

Obstupui p[r]orsus ad lecturam Epistolae gratissimae, quam ad me filius Tuus Nicolaus exaravit,[4] gratulor de filio Te Patre reipsa dignissimo, faxit Deus O. M. ut virtutes ejus mature sunt, imo faxit Deus ut maturos ejus fructus ipse pater colligere et gustare possis: o felicem filium cui pater es, in quem Geometriae sacra quasi transfundere potis es, felicem patrem qui in filio tantam indolem tantamve spem pleno quasi elucescere jubare vides; ut ignoscam ipsi rogas; vix Tibi ipsimet ignosco quod non antea gaudij me Tui particepem reddideris, quo tamen eo dignior sum, quo intensius et venerantius File icon.gif te amo, ipsi filio gratias ago, qui etiam me ulterius latere noluit, et huic ipsi nolle latere applaudo, authorve essem ejdem ne lateat publicum, cui tanta quoque spes exsurgit. En interim Epistolam meam ad eundem ut, et eam quam ad Te scribo sterilem praesertim rebus mathematicis quod forsan praeter opinionem suam est, sed nullatenus praeter meam, oportet etenim ut meam fatear imperitiam.

Ex Hermanno audivi,[5][6] res adhucdum saeculo adaequata, ex qua ejus famae haud leve accedet momentum, quod obfuscaretur prorsus, si nimia operi dignissimo accederet tardatio, timerem etenim ne alij detegere inciperent eadem ipsa quae ipsum jamdudum Authorem habuere. His interim Vale et me ut facis amare perge.

Dabam raptim d. 27. Iunij 1711.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1711.06.03.
  2. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  3. Aus diesem Zeitraum sind keine Briefe zwischen Johannes Scheuchzer und Nicolaus I Bernoulli bekannt.
  4. Nicolaus II Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1711.06.03.
  5. Johannes Scheuchzer traf Jacob Hermann im Frühling 1711 in Padua.
  6. Bernoulli, Jacob, Ars conjectandi, Opus posthumum. Accedit Tractatus de seriebus infinitis, et Epistola Gallice scripta de ludo pilae recticularis, Basileae (Thurneysen) 1713. Vgl. dazu Kohli, Karl, Zur Publikationsgeschichte der Ars Conjectandi, in: Jac. B. Werke, Bd. 3, pp. 391-401 und Mattmüller, Martin, The difficult birth of stochastics: Jacob Bernoulli's Ars Conjectandi (1713), in: Historia Mathematica, vol. 41, 3, August 2014, pp. 277–290.


Zurück zur gesamten Korrespondenz