Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.03.10)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. Oktober 2016, 14:35 Uhr von Gehr (Diskussion | Beiträge)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.03.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 29*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime.

Est utique transmissus nuper ad Te Οὐρεσιφοίτης Fratris Labor,[1] meum autem tenue munusculum, quod inde a primo quo Exemplaria ad nos advolarunt die Tibi destinavi, primum aeque ac ultimum, nullum enim amplius suppetit, nec tamen est quod gratias agas, en enim non tenuia saltem, sed omnia quae possum, omnia quae habeo Tua esse nullus dubites.

Stationem Botanicam Lugdunensem in Batavis quod concernit, haec Celeb.mo Bourhave d. 18. elapsi Mensis tradita fuit, En hac de re ipsissima Valkenerij verba. "Le 18. de ce Mois il y eut un grand debat entre Mess.rs les Curateurs à Leyde sur nôtre affaire de succession de tous les Pretendents personne ne Venoit en consideration que Vous et Mons.r Bourhave, mais celuy-cy l'emporta à la fin, par le moyen de tant d'Amis qu'il a. On alleguoit, qu'en le prenant on menageroit les 600 Florins, qu'il tiroit deja en Lecteur, et qu'on n'auroit à faire quelque depense pour son transport, ce qui seroit pourtant necessaire, quand on prendroit un etranger, outre ce que M.r Bourhave avoit deja promesse de la premiere place Vacante dans la faculté, et qu'il avoit aussi avancé, qu'en cas qu'on luy prefereroit un autre, il vouloit quitter son Lectorat, et se retirer ailleurs avec bonne partie d'Estudiants, principalement des Anglois, Ecossois et Irlandois, lesquels il possede presque tous. – J'ay donné adresse à la Lettre de Mons.r Bernoulli pour Mons.r Volder,[2] la quelle me fut rendue un jour apres, qu'on eut disposé du Professorat."[3] En conclusionem s.[4] consequentiam, quam ex praemissis jam dudum praevidi; Fortunatum Fratrem meum reputo, quod non vocatus aliorsum sit; Nosti ipsemet aëris Belgici gravitatem et Helvetis nobis satis inimicum, praesertim ubi Longi labores debilem alias Machinam jam dudum fatigaverunt, quod equidem ipsi Fratri meo alias debili accidit; Nescio quale fatum File icon.gif eum exerceat, hinc inde incidit in Febrim catarrhalem continuam quae ab initio haud levis erat momenti, saepius enim de reconvalescentia sua dubitare inceperam, nunc autem quae Dei gratia est melius sese habet, nam reconvalescentiae quam morbo proximior esse videtur.

Stationem quam Ego Patavij ambio non quidem est Botanica sed Medicinae ut opinor Theoreticae professio in locum Borromei qui haud ita pridem vitam cum morte mutavit,[5] hanc nancisci laboro ut aditus mihi paretur ad ipsam Botanicam, cum Celeb.mus Vialius jam decrepita aetate hebescat, utcunque enitar, ut tandem Tigurino Horizonte excedam, Fratre enim heic morante nullus pro me Locus est, nec etiam aliquem ambirem Tigurinum favorem, metuens ne tale quid obicem ipsi Fratri poneret; obstrictum autem me haud leviter sentio, pro commendatitijs apud Ill.mum Bignonium, qui sine dubio omnem nervum intendet, ut me producat, singularem enim Suum erga me Favorem non satis extollere possum. Urget ille ut Opus meum Agrostographicum[6] quam primum in Lucem emittam, quod faciam, si sufficientes nactus fuero Subscriptores, pro quorum venatione charta invitatoria nunc sub prelo sudat,[7] vel postquam statione quadam Academica potitus fuero, tunc enim res haec expediri poterit sine Subscriptoribus.

Accepi haud ita pridem ab Ill.ri Fontenellio Epistolam,[8] haec nuntiat, quod in Tomo ultimo commentariorum Academiae Reg. Anni scil. 1708 mentio fictura sit Dissertationis illius, quam de Montium figuratione ad eandem ut nosti,[9] misi, ad ulteriora quoque commercia me Academiae Regiae nomine invitat, quod praestabo lubens.

Ex Ultimis quoque Literis Bignonianis[10] accepi Tomum unum Itinerarij Tournefortiani jam prelum evasisse, alterum autem hoc Anno lucem visurum esse,[11] postquam hoc factum erit Ill.mus Abbas in Tournefortij memoriam cui me, nescio quo modo, comparat, mihi dono mittet.[12] Rubeo revera dum haec scribo! umbram tanti viri vel aliquo saltem modo File icon.gif exprimere si possem, me felicissimum reputarem. Interim quod Libros illos, de quorum bonitate Tecum inire consilium volui, jam Lutetijs accersiveris gratias habeo maximas, dum enim illos accersis, de illorum bonitate nullum amplius dubium restare poterit.

Pro Academia Regia nunc paro disquisitionem Frigoris praeteritae hyemis,[13] quam statim ac perfecero Tibi transmittam ut eam vel supprimas minus dignam, vel Parisios mittas, si aliquo usque eam assurgere existimes. En autem prout ex me petiisti, non solum altitudinem ☿ij[14] in Barometro die illo quo gratissimas Tuas exarasti, sed etiam ab eo tempore usque ad hodiernum diem, cum ventis et tempestate.

poll. Lin. Vent. Temp.
Febr. d. 27. 26 N frigus intensum, coelum serenum.
28. O. – –, – –
Mart. d. 1. 1 N.W. ningit hor. 5 p. m. 26" 5"' Vent. NW. nix
2. 6 NW. ad vesp.um coelum frigidum.
3. S. coelum mitius.
4 6 S. coelum mite, nix liquescit.
5 6 S.O. pluvia et coelum mite.
6 S.W. pluvia tenuis, nocte praeced. pluvia continua.
7. 6 W. coelum nubilum mite
8. N. coelum nubilum
9. S.W. post merid. pluvia.
10. S.O. ventus frigidus coelum serenum.


Exinde autem patebit Basileam Vestram Tiguro nostro multo humiliorem esse et profundius sitam, verius autem hanc rem concludi posse tempestate constantiore aestiva, quam frigida hyemali, aut vernali inconstante, quo tempore leves in athmosphaera alicujus loci mutationes Elasticitatem ejusdem immutant, sicque ☿ij altitudo variat, de quibus pluribus agere nimia prolixitas vetat.

Ill.ri Burneto, quem heic Tiguri videre mihi contigit esse tam felici meo nomine millena dicas officia.

Mitto Tibi junctum Schediasma Numorum Samaritanorum, quod in lucem misit Rev.dus noster Ottius,[15] in re antiquari peritissimus, si adhuc unam vel alteram pro Amicis Tuis habere TabuFile icon.giflam cupis jube et tibi transmittam. His interim Vale et Amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem Devotum Johannem Scheuchzerum D.rem

Tiguri raptim. d. 10. Martij 1709.

P. S. Doctissimo Versaliae mea officia.

Salutem a Fratre multijugam.


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur ..., Londini (H. Clements) 1708.
  2. Dieser Brief Johann I Bernoullis an Burchard de Volder ist anscheinend nicht erhalten.
  3. Die zitierte Passage stammt aus einem undatierten Brief von Peter Valkenier an Johann Jakob Scheuchzer (ZB Zürich, Ms H 306 Nr. 44, pp. 103 sqq.) und findet sich auf der ersten Briefseite.
  4. s. = sive.
  5. Der Paduaner Lehrstuhl für Theoretische Medizin in secundo loco wurde nach dem Tod Alessandro Borromeos (1625-1708) nicht wiederbesetzt. Siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.02.17.
  6. Scheuchzer, Johannes, Agrostographia sive Graminum, juncorum, cyperorum, cyperoidum, iisque affinium historia, Tiguri [Zürich] (H. Bodmer) 1719.
  7. Diese "charta invitatoria" ist anscheinend nicht erhalten.
  8. Dieser Brief von Bernard le Bovier de Fontenelle ist anscheinend nicht erhalten.
  9. In den Hist. Paris 1708 (1709), pp. 30-33 findet sich ein von Fontenelle verfasstes Resümee der von Johannes Scheuchzer an die Pariser Académie des sciences eingesandten Arbeit De montium structura. Zu dieser teilweise verfälschenden Zusammenfassung Fontenelles siehe Koch, Margrit, Johann Scheuchzer als Erforscher der Geologie der Alpen, in: Vierteljahrsschrift der Naturforschenden Gesellschaft in Zürich, 97 (1952), pp. 195-196. Zur Abhandlung Scheuchzers siehe den Kommentar im Brief von 1707.09.18.
  10. Jean-Paul Bignon an Johannes Scheuchzer von 1709.01.31 (ZB Zürich, Ms H 346, pp. 29-32).
  11. Tournefort, Joseph Pitton de, Relation d’un voyage du Levant, fait par ordre du Roy. Contenant l’histoire ancienne et moderne de plusieurs isles de l’Archipel, de Constantinople, des côtes de la mer Noire, de l’Arménie, de la Géorgie, des frontières de Perse et de l’Asie Mineure ... . Enrichie de descriptions et de figures ... de plantes rares, de divers animaux; et de plusieurs observations touchant l’histoire naturelle, 2 voll., Paris (Imprimerie Royale) 1717. Siehe dazu die Anmerkung in Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.03.11.
  12. Der hier eingefügte Text findet sich im Manuskript am Briefende.
  13. Gemeint ist ein handschriftlicher Bericht Scheuchzers, der wohl für Maraldi, Giacomo Filippo, Comparaison des observations du barométre faites à Paris et à Zuric, pendant les six premiers mois de l'année 1708, in: Mém. Paris, 1709 (1711), pp. 20-26 als Grundlage gedient hat.
  14. = mercurij
  15. Ott, Johann Baptist, Typus nummorum Samaritanorum, s. l., s. a.


Zurück zur gesamten Korrespondenz