Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.11.17)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 7. Februar 2017, 13:00 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1708.11.17
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.367-368
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberr.me Amice honoratiss.me

A Cl. Fratre Tuo[1] haud dubie intellexisti me fasciculum Tuum dissertationum de Piscium quaerelis et vindiciis[2] et Fraterni Speciminis Botanici[3] ante aliquot jam septimanas rectiss.me accepisse,[4] omniaque exemplaria amicis destinata suo quodque loco distribuisse. Pro meo gratias habeo maximas nihil magis in votis habens quam ut simili chartaceo munusculo vices reddere possem ut fortasse suo tempore assistente divina gratia continget. Nunc lectionibus publicis occupatus Mechanicam pro Cathedra tracto et omnia quae hactenus in praestantissima hac matheseos parte inventa sunt[5] melioris notae pro virili explanare conor. Piscium quaerelae tuae multum hic delectant naturae curiosos perinde ac Dn. Fratris prodromus Agrostographiae Botanicae Cultores.[6] Res Papales in pessimo videntur esse statu cum Pontificii milites vel e longinquo[7] tantum tormenti fragore sensibus percepto illico stationes suas relinquant ut vix credibile videatur, sed res ita se habet, et praeterea omnibus fere ad bellum requisitis destituti sunt ut quonam tandem res evasura sit vix divinare possim. Plura nunc adderem sed charta deficiente et tempore hic finio et Cel. Vallisnierii[8] nostri salutem adscribo. Vale et ama Cel. Nominis Tui deditissimum I. Hermannum

Patavii die 17 Novembr. 1708.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

tres Celebre Medecin

à Zurich


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Piscium querelae et vindiciae, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1708.
  3. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  4. Siehe den Brief Hermanns an Johannes Scheuchzer von 1708.10.19.
  5. Der Entwurf bzw. der vollständige Text dieser Antrittsvorlesung ist erhalten in: Hermann, Jacob, Progressus et inventa in Mathematicis disciplinis (1707) (= Na. 103) bzw. in Hermann Jacob, De matheseos praestantia (1707) (= Na. 104). Ein Text zu seinen ersten vier Vorlesungen in Padua über Mechanik findet sich in Hermann, Jacob, Primae praelectiones (1707/08) (= Na. 105).
  6. Die "Praefectura" des botanischen Gartens der Universität Padua gehörte zum Lehrstuhl der praktischen Medizin und wurde seit 1683 von Felice Viali (1637-1722) wahrgenommen, der die "Catedra di Lettura e Ostensione dei semplici" inne hatte. Erster Gärtner war seit ca. 1700 Tommaso Andreola. Siehe Curti, Luigino/Menegalle, Fernanda, Felice Viali, in: Professori a Padova, pp. 271-279.
  7. Im Manuskript steht "longinguo".
  8. Antonio Vallisneri (1661-1730).


Zurück zur gesamten Korrespondenz