Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1708.05.11)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Dezember 2014, 15:40 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1708.05.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 8, pp. 23-24
Fussnote



File icon.gif Clarissimo atque Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Accepi pannum pro Fratria mea cui ille placet admodum, gratias itaque mecum Tibi agit pro opera quam in eo eligendo et transmittendo impendere voluisti; pretium ejus priori debito annumerabo, atque ex eo quod debebis pro charta et pro iis quae Parisiis pro Te expecto solvi poterit: Interim non dubito Tibi nunc recte tradita esse duo volumina illa chartae postremo missa; quod ex Tuis proximis litteris libenter intelligere velim. Placent Prodromi Tui Graminum Tabulae[1] binae mihi transmissae, placent etiam illae Cl. D. Stehelio Botanico insigni,[2] cui eas monstravi; urget ille cujus et ego Te monitum cupio ut etiam reliquas Tabulas cum ipso prodromo, et si vacaverit opus ipsum cujus prodromus est, mox edas; nulli enim dubitamus quin rem feceris publico gratissimam, eoque nomine illud haud parum Tibi obstrinxeris. Cura interim ut Tabulae quae accurate satis aeri sunt incisae, nitidius excudantur, abstergendo nimirum probe atramentum ex aeris partibus quae nihil insculptum habent, ne quod candidum in charta apparere debet nigrescat. Hisce vale et me ama.

Dabam Basileae a. d. 11. Maij 1708.


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  2. Johann Heinrich Staehelin (1668-1721), ab 1706 Professor der Eloquenz, ab 1711 Professor der Anatomie und Botanik in Basel.


Zurück zur gesamten Korrespondenz