Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.03.11)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 23. August 2016, 11:27 Uhr von Gehr (Diskussion | Beiträge)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1708.03.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 10*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime.

Mitto tandem Tabulam Operis Fraterni,[1] cujus in prioribus oblitum me esse,[2] fateor, ignoscas, rogo, negligentiae meae; quod placuerit Tibi, Dissertatiuncula mea[3] ad Academiam Regiam missa, mihi praeprimis gratulor, aetatem enim meam vix tantis suffenam rebus existimavi, album Tuum tulisse eandem calculum prae quibusvis alijs gaudeo; Frater meus ad Abbatem Bignonium scripta sua, Germanica commoda data occasione mittet; nec minor est inadvertentia mea circa basin, sive stationem, quae in dimetiendis hisce montibus adhibita fuit, sine cuius equidem notitia nihil concludi nequit; fuit ea 90 perticarum, sive decempedarum; altitudo horum montium tam enormis est, ut etiam imperitis notabilis circa haec error primo quoque intuitu innotescat, ut hinc idem ex refractionis quantitate succrevisse censendus sit, salvo nempe posito procedendi modo; crederem ego, quod hisce de rebus certius aliquid conijci posset si diversis tempestatum mutationibus, eadem data basi, et in ijsdem stationibus anguli caperentur, quo enim aër crassior est tanto majorem fieri refractionem necesse est, et contra; forsitan ex hac ipsa differentia, si quae esset ipsa refractionis modus elici, et leges condi possent;[4] Quoad tempus mei ad vos accessus, illud idem ulterius differre coactus File icon.gif sum, propter quaedam negotia cum Ill.ri Venetorum apud nos Agente, suscepta, quae ipsa meam moram reddent minorem, attamen promissis meis stabo, etsi vel in transitu saltem Te salutare cogerer; Conscribo nunc Prodromum Historiae Graminum,[5] brevi ut spero Luci publicae dandum, in quo ad 20 novas graminum Species, vel saltem dubias, accuratius describam, et figuris aeri incisis illustrabo; forsitan enim, (quod Tibi soli dixerim) Statio Botanica quaedam Patavina, vel alia in me derivari posset, quod ipsum me aliquatenus in meo discessu retardat; Idem faciunt subitaneae quaedam debilitates cum convulsivis succussionibus subinde me invadentibus, quae me denuo Aquas Favarias[6] accedere cogunt; nec parum anxium me reddunt; det tamen meliora Deus; allegata a Te demonstrationem Axiomatis Neutoniani concernentia vidi, et vidi jam ante, at haec omnia obscuriora sunt, et at mihi videntur altius, et profundius petita; rem tamen integram ita concipio. Quamvis materiam ita divisibilem esse concipio, ut tandem in minimo aliquo corpusculo subsistendum sit; si jam mente concipiantur aequales magnitudine diversarum materierum Atomi, eaedem aequales quoque aetheris vel aëris impulsus sustinebunt, consequenter eadem gravitate gaudebunt; eadem ratio tangit et aërem et Aetherem prout alia quaevis corpora, haec corpusFile icon.gifcula in arctius, vel grandius spatium coacta corporum mole aequalium gravitatem differentem, vel mole inaequalium gravitatem aequalem efficient, sed haec omnia tam parvi momenti sunt, ut vel maxime hisce serioribus Tuis obicem posuisse, me pudeat; His autem Vale Vir Celeberrime, et ut facis porro Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Johannem Scheuchzerum D.rem

Tiguri Raptim d. 11. Martij 1708.

P. S. Spero capsulas instrumentarias Parisijs a Te accersitas jam in via esse, quas Amici attente expectant; forsitan etiam Tibi aliquid innotuit de tempore quo Itinerarium Tournefortianum lucem publicam videbit,[7] hoc enim una cum Tomo Commentariorum Acad. Regiae [I.] Anni 1707 accersire in animo habeo.


Fussnoten

  1. Es handelt sich um die in Scheuchzer, Johann Jakob, Schweizerische Berg-Reisen (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 3), Zürich (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeier) 1708 gegenüber p. 160 abgedruckte Tafel.
  2. Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.02.12.
  3. Scheuchzer, Johannes, Dissertatio inauguralis medica de usu historiae naturalis in medicina, quam ... pro summis in medicina honoribus et privilegiis doctoralibus rite legitimeque consequendis, publico eruditorum examini submittit Iohannes Scheuchzerus, Helv. Tigurinus. Ad diem 20. Febr. anni MDCCVI ..., Basileae (J. Bertsche) 1706.
  4. Mit Recht weist Johannes Scheuchzer darauf hin, dass eine korrekte trigonometrische Höhenmessung unter Einbezug der terrestrischen Refraktion die veränderlichen meteorologischen Verhältnisse, von denen die Dichte der Atmosphäre abhängt, zu berücksichten hat. Siehe auch Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.02.12.
  5. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  6. Bad Pfäfers.
  7. Tournefort, Joseph Pitton de, Relation d’un voyage du Levant, fait par ordre du Roy. Contenant l’histoire ancienne et moderne de plusieurs isles de l’Archipel, de Constantinople, des côtes de la mer Noire, de l’Arménie, de la Géorgie, des frontières de Perse et de l’Asie Mineure ... . Enrichie de descriptions et de figures ... de plantes rares, de divers animaux; et de plusieurs observations touchant l’histoire naturelle, 2 voll., Paris (Imprimerie Royale) 1717. Dieser Reisebericht – ursprünglich in Form von an Louis Phélypeaux de Pontchartrain gerichteten Briefen – enthält unzählige Informationen über Botanik, Geographie und Bräuche in den Ländern, die Tournefort auf seiner zweijährigen Reise in Griechenland und im Mittleren Osten gesammelt hatte. Das Werk, an dem der Autor bis zu seinem Tode am 28. Dezember 1708 arbeitete, erschien postum.


Zurück zur gesamten Korrespondenz