Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.05.18)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 15:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.05.18
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.345-346
Fussnote Siegel




File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.me

Ex pio Tuo voto quod occasione Professionis meae Patavinae[1] pro me nuncupasti perennem Tuam erga me Amicitiam et Amorem manifestatos perspicio aeque ac ex laetitia quam ex eo nuntio percepisti; Voto tuo votum repono Tibique omnia fausta vicissim apprecor atque rogo ut majorem illa distantiam qua in posterum dirempti erimus non sinas esse causam remissioris Tui amoris.[2] Deus O. M. Te virum ad R. Publicae literariae bonum natum salvum servet et incolumem atque pereximia Tua in rem public. literariam merita tandem Patria ipsa ex condigno coronet. Si aliquid honoris aut emolumenti ex cathedra exotica ad me redundat, non minus sane laboris et taedii subeundum mihi erit inter homines exteris infensissimos, sed totum Deo optimo maximo id committo. Dn. Fardella[3] mihi scribit ex mandato ut dicit Ex.morum Procerum ut me ad iter cito instituendum accingam vultque ut ego suam epistolam pro litteris vocatoriis habeam sed ut verum fatear nunquam existimavi me hac ratione vocatum iri, cum uti optime nosti in omnibus fere Academiis in usu sit ut Professores aut a Curatoribus aut Rectoribus sive iis quibus Academia curae est publica authoritate non ante per tertiam ut ita dicam manum vocentur hac de re quoque Celeberr. Fardellae scripsi. Gratias habeo maximas pro indicatione recensionis libri Newtoniani in Novellis Reipublicae literariae.[4][5] Satis diffusi ibi reperiuntur extractus eosque partim jam legi et apud Bernoullium nostrum[6] ipsum Newtoni librum vidi in quo elegantissima sane continentur. Maximo honori ducam si Clariss. Wallisnerium[7] inter amicos meos recensere potero, eum quaeso a me saluta et me porro ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Basileae 18 Maji 1707.

Clariss. nostro Zwingero[8] epistolam Tuam tradi curavi [qu]ia eum domi non inveneram [cum] [...][9]

P. S. Oblitus es Vir Clarissime mihi indicare quid pro [...] Epistolae Fardellianae [... rogo] ut mihi [...][10]

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

des Societez Royales de Londres et de

Prusse et Docteur en Medecine

à Zurich



Fussnoten

  1. $ Kommentar Berufung Hermann Padua
  2. Dieser Punkt wurde ergänzt.
  3. Fardella, Michelangelo (1650-1718) BIBB
  4. Dieser Punkt wurde ergänzt.
  5. $ Bibliogr.
  6. Johann I Bernoulli (1667-1748). Bernoulli, Johann I (1667-1748) BIBB
  7. $ N Valisneri
  8. $ N
  9. Textverlust aufgrund von abgerissenem Blattrand.
  10. Das P. S. findet sich am linken Blattrand.


Zurück zur gesamten Korrespondenz