Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1707.03.16)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Juli 2015, 15:21 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1707.03.16
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.107-110
Fussnote Siegel



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice suavissime.

Deus O. M. rata esse velit vota quae in vicem nuncupavimus, nobisque ea largiatur quae et animae et corpori prodesse queant. Accepi fasciculum[1] magno cum stupore, ex Tua munificentia et propensissimo erga me amore ad me missum; pro tam insigni dono gratias rependo quas possum maximas nunquam non operam daturus, ut aliquando gratus audire possim amicus; interim tamen pudore pene suffundor cum me tam pretioso mactari video dono, quod nullo modo mereri adhuc potuerim. Spero interim Providentiam divinam tales mihi subministraturam occasiones quibus ad minimum conatus meos de Te bene merendi perspicere queas; Te interim per omnia sacra obsecro ut quacunque in re opella mea utilis Tibi esse queat libere ea utaris. Desiderium Tuum quo me videndi vexaris plus satis omni fuco destitutam tuam benevolentiam ita indicat, ut haud necesse fuisset tantus mei in gratiam ejus contestandi ergo erogare expensas, praecipue quod non diu sit quod ex Tua liberalitate aut ex Cl. Fratris tum relationes Curiosas Helvetiae[2] tum et Nova literaria[3] acceperim. Maxima quoque ad Te quam proxime accedendi flagro cupiditate itineris ad Fabarias thermas[4] ineundi causa, felicissimumque insimul me reputabo si et sors Clariss. Fratrem Comitem nostrum esse voluerit prouti ejus spem mihi injicere videris.

Facile Conjectabam maestissimum beatae Uxoris[5] decessum in ambiguum File icon.gif Te esse constituturum statum, utrum in exercenda tantisper mercatura esses continuaturus, an vero ejusmodi negotia penitus esses relicturus. Si pectus Tuum auri fame laboraret sat scio Te sine haesitatione prius esse amplexurum: sed quia justo quaeque pretio aestimare soles facile adducor ut credam Te magis ad promovenda Tua eximia studia quam ad corradendos opes propendere; Teque malle ingenii culturae quam divitiarum studio operam dare praesertim cum Divina bonitas sufficientiss.a concesserit tranquille vivendi media. Neque ut spero et ardentissime opto deerunt occasiones quibus dulcissima Tibi Patria eis Te honoret muniis et dignitatibus quae amplissimos honores et opes polliceantur: Faxit Deus ut quam proxime eius rei faustus ad me volet nuntius. Nihil novi inter nos habetur quod ad Te perscribere queam; jam nosti forsan quendam hic Gallum Capitaneum in carcere custodiri qui inter rixandum cum quodam Zieglero Scaphusiano[6] in pago Klein Hüningen[7], hunc gladio corpus transfigendo peremerit, erant et Capitaneus[8] Gallus cum sociis tum etiam Scaphusianus omnes temulenti cum funestus iste accidit casus ante tres circiter septimanas Die Dominica sub vesperam. Academici Berolinenses de edendis[9] quoque Societatis suae actis cogitant, ipsumque opus Praeses Excell. Leibnitius[10] serio urget. Me quoque rogavit ut si quae haberem quae publicari vellem Berolinum Curarem; ideo quasdam Geometricas Observationes eo mittam.[11] Utrum diu sit ex quo Dn. noster Stancarius[12] literas ad Te dederit[13] scire percupio; sex fere menses sunt quod nullas ab Illo acceperim; ipsique Patavini[14] File icon.gif mei penitus obliti esse videntur, cum ab octo jam mensibus nullae illinc ad me pervenerint literae. Hisce vale Amicorum dilectissime et quod facis me porro Ama Celeberr.mi Nominis Tui Cultorem perpetuum et Amicum fideliss.mum Hermannum

Basileae 16. Martii 1707

Clariss. Dn. Fratrem,[15] si placet, a me saluta quam officiosissime. Scire quoque gestio an Dn. Lavaterus,[16] quem propediem Angliam petiturum esse Dn. Frater ante octiduum nuntiarat, Tiguro[17] jam profectus sit an vero in Vestra Urbe adhuc commoretur. Eum, si liceret, forsan rogarem ut saltem ad Dn. Moyvraeum[18] epistolam ferre dignaretur.[19]

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer Celebre

Docteur en Medecine

à Zurich


Fussnoten

  1. Es handelt sich um ein Paket mit den weiter unten erwähnten Publikationen.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Naturgeschichten des Schweizerlands (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 2), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1707.
  3. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis MDCCV et MDCCVI, Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/C. Hardmeier) 1707.
  4. Das alte Bad bei Pfäfers.
  5. Anna Magdalena Schinz (?-1707).
  6. Der hier erwähnte französische Hauptmann sowie ein Herr Ziegler aus dem Kanton Schaffhausen konnten bisher nicht identifiziert werden.
  7. Es handelt sich um das damalige Basler Dorf Kleinhüningen.
  8. Im Manuskript steht "Capinateus".
  9. Im Manuskript steht "edensis".
  10. Gottfried Wilhelm Leibniz war zu dieser Zeit Präsident der von ihm initiierten Kurfürstlich-Brandenburgischen Societät der Wissenschaften in Berlin.
  11. Hermann sandte seine Abhandlung Methodus generalis Puncta Stationum in Orbitis Planetariis determinandi, (= Na. 013) zum Druck in der geplanten Zeitschrift der Kurfürstlich-Brandenburgischen Societät nach Berlin. Siehe den Brief von Hermann an Leibniz von 1707.03.19. Die erste Ausgabe der Miscellanea Berolinensia ad incrementum scientiarum erschien jedoch erst 1710. Darin findet sich dann auf pp. 197-201 Jacob Hermanns Abhandlung.
  12. Vittorio Francesco Stancari (1678-1709).
  13. In der ZB Zürich sind 11 Briefe Stancaris an Johannes Scheuchzer aus dem Zeitraum 1705-1707 erhalten (ZB Zürich, Ms H 348, pp. 155-188).
  14. Gemeint sind Michelangelo Fardella, der bei der Berufung Hermanns nach Padua die wichtigste Rolle gespielt hat, und vermutlich Domenico Guglielmini sowie Bernardino Ramazzini.
  15. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  16. Zu Johann Rudolf Lavaters England-Reise siehe den Brief von 1706.12.01.
  17. Zürich.
  18. Abraham de Moivre (1667-1754).
  19. Dieser Brief an Abraham de Moivre ist anscheinend nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz